useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data)  CI.
Signature:  CI.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CI. , S. 272
 

ed.
Current repository
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CI. , S. 272

    Graphics: 
    x

    CI.

    AETHILBALD, .

    ^ In nomine domini nostri Ihesu Christi! Nihil intulimus in hunc mundum, sed nec auferre quid pos- sumus; ideo praemia aeternae patriae nobis, caducis coelestia, momentaneis manentia sunt mercanda. Ic- circo ego Aethelbaldus rex Merciorum domino dispen sante, comiti meo Uuithredo coniugique eius Ansithe, terram septem manentium, in prouincia Middelsex- orum, in regione quae dicitur Geddinges, in australi atque in occidente habens torrentem cuius uocabulum Fiscesburne, et in aquilonale ulterius quam uia pub lica iacet, duorum iugerum latitudine, in oriente uero aquam quae anglorum lingua Lake nominatur habens, quae est duarum, quae ibi sunt, ulterior; usque dum illam accipient sulcesque precedunt. Insuper memo- ratam aquam, id est Fiscesburnam, ea rationc pro

    CHARTAE ANGLOSAXONICAE. 123

    rogans dono, ut sit aecclesiastici iuris potestate subdita in perpetuum; nunquam ego nullusque successorum meorum contra hanc donationis descriptionem uenire temptauerit. Quod si quis hoc praesumserit, nouerit se in destricto examine domino rationem reddendam, insuper cum raptoribus insolubilem subire sententiam.

    СП.

    * EANBERHT OF THE HWICCAS, 757.

    *¡* Regnante inperpetuum domino deo Sabaoth! [Dum certum constat omnibus orthodoxis ac catholicis uiris, quod istius uolubilis uitae transitoria uidelicet tempora momentaneis cursibus termino adpropin- quare, et inreuocabiles esse iam praeteriti dies, nec non annorum curricula cum suis mensibus in priorem sta- tum nunquam reuerti a nullo credentium dubitatur; et caetera quae restant subsequentia nullam facere mo- ram festinando ad tinem pro certo noscuntur. Id- circo ego Eanberhtus, deo praedestinante regulus pro- priae gentis Huicciorum]1 simulque germani mei me- cum, Uhtredus uidelicet et Aldredus, eadem uocabuli dignitate et imperio fungentes, [his ante dictis manifes- tissimis causis instructi, quatinus cum istis saecularibus rebus quae citius transire constant, aeterna paradisi praemia quae sempiterna esse scimuslucrariualeamus]2, aliquam agelli portionem, pro remedio animae nostrae, Milredo uenerando antistiti, ad sedem pontificalem et ad aecclesiam beatissimi apostolorum principis Sancti Petri, ubi corpora parentum nostrorum quiescunt, quae in Uuegernensi ciuitate fundata est, ter denos cassatos, id est, uicum qui nuncupatur Tredingtun, in duobus locis, in altero quater senos, in altero bis ternos, iuxta

    1 For the whole passage included cedente clementia, ego Eanberht, re- between brackets, the second copy gulus propriae gentis Huicciorum." Substituten the words, "cuius con- * Wanting in second MS.

    124 CHARTAK ANGLOSAXONICAE.

    fluuium qui dicitur Stuur, iisdem terminibus adiacen- tibus quibus Tyrdda comes antea tenebat, libentissime in commune largiti sumus; ut semper seu nobis uiuen- tibus seu in Christo dormientibus, digna remuneratio in sanctarum orationum, cum missarum sacris celebra- tionibus, ab eadem aecclesia die noctuque, deo patro cinante, fideliter reddatur. Si quis uero, quod absit, hanc munificentiam nostram, pro deo omnipotenti con- cessam, plurimorumque consilio corroboratam, quorum infra nomina ponuntur, auaritiae aestibus succensus et diabolica praesumptione incitatus, infeliciter inritam facere praesumat, sciat se ab aeterna requie separatum, et cum luda impio traditore aeternis dampnationum legibus mancipatum. Si quis uero augendo multi plicare uoluerit, Christi instinctus amore,1 augeat deus partem illius in remuneratione iustorum, ubi animae sanctorum fulgent in gloría. His hinc inde subscriptis terminis praefata certissime circumgiratur tellus.

    *¡* Ego Eanberht hanc nostram communem dona- tionem pro ampliori firmitate signum sanctissimae crucis libens araui. *¡* Ego Uhtred ante praescrip- tam donationem nostram contirmans subscribo, et uexillum crucis praetitulaui. »J< Ego Aldred, maio- rum meorum conroboratus exemplis, almae crucis uexillum inposui. »J< Ego Milred gratia dei episco- pus, his praedictis rebus canonice consensi et signum uenerabile impressi. *¡* Ego Offa, nondum regno Mercionum a domino accepto, puer indolis in prouin- cia Huicciorum constitutus, huic donationi eorum con sensi et signum honorabile beatae crucis conscripsi. »J< Ego Totta, dei diffinitione antistes, hanc praeno- tatam munificentiam consensi et subscripsi. Ego Hemele, dei gratia praesul, aecclesiastice consensi, et signum salutiferae crucis praenotaui. *¡* Signum ma- nus Heardberhti praefecti. »¡* Signum manus Ald-

    1 From this point all is wanting in second MS.

    CHARTAE ANGLOSAXONICAE. 125

    berhti praefecti. *f< Signum manus Tiluuini abbatis. »{< Signum manus Cusan abbatis. Signum manus Headdan presbyteri. *J* Signum Ealdbaldi praefecti. »{< Signum Eatan praefecti. *Jf Signum Cecces. »{< Signum Dunnes. *Jf Signum Brogan. »{< Sig num Pendheres. >J* Signum Uuales praefecti. *Jf Sig num Beornhardi praefecti.

    era.

    CYNEUUULF OF WESSEX, 758.

    In Christi nomine! Ego Cyneuulf rex, cum con sensu principum meorum supra nominatim designato- rum, aliquam terrae portionem quasi. xxx. manentium habentem, familiae Christi in Maldubiensi monasterio constitutae, pro remedio animae meae, perpetualiter possidendam donaui. Haec est ubi se duo latices iun- guntur Meardaeno et Reodburna, et in circuitu eorum, quemadmodum ipsi incolae bene nosce dinoscuntur terminos et limites locorum illorum, nec non et uillam cui subiacent, pascua, prata, arida, irrigua, simul et siluestria loca. Et haec acta sunt anno ab incarna- tione Christi dcc.lviii. Indictione xi.

    »{< Signum manus Cyneuulfi regis. *Jf Hoc sig num ego Cyneheardus episcopus, iussus a rege supra- nominato, inscripsi et subscripsi. »{< Signum manus Hereuuardi episcopi. *J* Signum manus Eoppan. »J* Signum manus Herecan abbatis. »{< Signum manus Intan. *J* Signum manus Alfrithes. *Jf Signum ma nus Beornes abbatis.

    126 CHARTAE ANGLOSAXONICAE.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.