Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CXXXII. , S. 310
CXXXII.
ECGBERHT OF KENT, 778.
»J< In nomine domini nostri Ihesu Christi! Pietatis beneficium, quod quisque fidelium pro Christi reuerentia seruo dei fideliter domino seruienti misericorditer con- tulerit, Christo hoc conferre dinoscitur. Nam ipse in fine mundi ad electos suos loquens dicturus est: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Iccirco ego Ecgberhtus rex Cantuariorum hanc dominicam senten- tiam memoriter retinens, et piis operibus deo instigante adimplere curabo: tibi Dioran, Hrofensis ecclesiae antistiti, aliquam partem terrae iuris mei libenter concedo, id est dimidiam unius aratri partem ubi nominatur Bromgeheg, simul et mariscum uocabulo Scaga, et ut per omne ab hac die et deinceps sub- sequens tempus, cum notissimis terminis omnibusque utilitatibus ad eam rite pertinentibus, tuo proprio iuri aeternaliter habendem, possidendam, tradendamque cuicunque hominum uolueris hilari concedo animo. Huius autem marisci terminus est aqua pene uudiquc circumperfusa. Si quis ergo haeredum successorum
CHARTAE ANGLOSAXONICAE. 161
que meorum contra hanc piam donationem meam ue- nire fuerit ausus, et temerare eam inuido maliuoloque temptauerit animo, sit anathema maranatha. Manente hac cartula in sua nihilominus stabilitate, quam robo- rare propria manu curaui, et alios idoneos religiosos- que testes ut id ipsum agerent adhibui, quorum no- mina infra caraxata continentur. Actum anno domi- nicae incarnationis dcclxxviii. in ciuitate Dorouerni.
»{< Ego Ecgberhtus rex Cantiae, hanc donationem meam signo crucis Christi roboraui. iJ* Ego Iaen- berhtus archiepiscopus testis consentiens subscripsi. *%* Signum manus Escuualdi presbyteri. *J* Signum manus Uban. »{< Signum manus Boban. »{< Signum manus Uualhard. »{< Signum manus Ubban. *Jf Sig num manus Aldhun. *J* Signum manus Sigired. »J< Signum manus Esni. »{< Signum manus Eaniardi.
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data) CXXXII. , in: Monasterium.net, URL </mom/AeviSaxonici/a292a0cc-a43b-478a-af31-0a8741272a87/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success