Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CX. , S. 284
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CX. , S. 284


CX.
* SIGIRAED OF KENT, 762.
»J< In nomine domini nostri Ihesu Christi! Omnem hominem qui secundum deum uiuit et remuneran a deo sperat et optat, oportet ut piis precibus assensum bila- riter ex animo praebeat. Quoniam certum est, tanto facilius ea quae quisque a deo poposcerit consequi pos se, quanto et ipse libentius hominibus recte postulata concesserit. Quocirca ego Sigiraed, rex Cantiae, tibi uenerabili Earduulfo episcopo, ut diligenter postulasti, aliquam particulam terrae iuris mei, id est quasi unius et semis iugeri in ciuitate Hrofi, ad augmentum monas- terii tui, aeternaliter possidendam concedo ac describo, cum omnibus scilicet ad eam pertinentibus rebus. Haec autem terrula ab aquilonali portae monasterii tui iacet, ct pertingit usque ad septentrionalem murum praefatae ciuitatis, intra terras uidelicet quas antea ab oriente et occidente possedisti, et ideo haec tibi satis accommoda quia in medio iacebat. Siquis autem contra hanc do nationem meam aliquando uenire inuido maliuoloque animo temptauerit, sit in praesenti separatus a commu- nione sanctae aecclesiae Christi, et in futuro a societate sanctorum omnium segregatus. Manentem hanc kar
CHARTAE ANGLOSAXONICAE. 135
tulam in sua semper firmitate signo dominicae crucis roboraui, ct idoneos testes ut et idipsum facerent, ad- hibui. Actum indict. xv. anno dominicae incarnationis
DCCLXIl.
»{< Ego Sigiraed rex Cantiae hanc donationem meam signo sanctae crucis roboraui. *Jf Ego Eadbehrt rex Cantiae consentiens propria manu confirmaui. »{< Ego Bregouuine archiepiscopus consensi et subscripsi. »{< Ego Aldhuun abbas subscripsi. Signum manus Suuithuun. *J* Signum manus Aethilhuun. *Jf Sig num manus Esni. *J* Signum manus Egbaldi. i%f Sig num manus Uuighaad. »{< Signum manus Bunan. »{< Signum manus Heabeorhti. »{< Signum manus Tiidheah.
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data) CX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AeviSaxonici/aa6704ee-dd15-4fb4-836d-f7570097e4e5/charter>, accessed 2025-04-14+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success