Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. XV. , S. 170
XV.
* SUAEBHARD OF KENT.
In nomine saluatoris! Ego Suabertus rex Can- tuariorum miserationum domini memor quas erga me exercuit; ideo ergo rectum iudicaui, ut pro aeterna salute animae meae atque meorum aliqufd munuscu- lum domino impenderem, id est, terram quae sita est in Sturige duorum aratrorum, atque trium aratrorum in loco qui dicitur Botdesham, monasteriali potestati atque regulariter uiuentibus subicerem. Quod hodierna die, domino auxiliante, compleui, dedique uenerabili ab- batissae Aebbae, ut ibi seruiencium deo preccs prote- lentur atque pro uita mea sine defectu in conspectu dei effundantur. Et ad confirmationem donationis istius signum sanctae crucis expressi, necnon et principes meos ut similiter facerent rogaui, sicque fecerunt; ut si aliquis ausu nefariae temeritatis aliquid ex ea auferre uel minuere uoluerit, nouerit se alienatum a deo in resurrectione iustorum.
if Signum Suaberti regis. *Jf Signum Gumbercti. *Jf Signum iEcci.
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data) XV. , in: Monasterium.net, URL </mom/AeviSaxonici/aabb6550-e043-44ec-9f90-ba9c2118a076/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success