Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CXI. , S. 285
CXI.
* OFFA OF MERCIA, 764.
»{< Regnante in perpetuum domino nostro Ihesu Christo ac cuncta mundi iura iusto moderamine regenti! Ego Offa rex Merciorum, regali prosapia Merciorum oriundus, atque omnipotentis dei dispensatione eiusdem constitutus in regem, considerans et recolens quod uas electionis ueracissimis innotuit uerbis, quod istis tem- poribus instarent tempora periculosa: iccirco unus- quisque de semet ipso plenius poterit agnoscere, quod quanto quis in hoc terreno habitaculo longiorem pro- traxerit uitam, tanto uemciora esse omnia quae olim antiqui uates implenda esse praedixerunt. Iccirco ne- cessarium duxi ut pro intercessionibus plurimorum, pro uenia meorum delictorum, et requie perpetua adi- piscenda animae meae, aliquid ex his quae mihi largitor bonorum omnium Christus dominus donare dignatus est, id est, terram aratrorum uiginti in loco cuius uoca- bulum est Aeslingaham, quae etiam iacet ad occiden- talcm partem flominis Meduuuaeian, contigua ipso
13G CHARTAE ANGLOSAXONICAE.
fluuio, cum uniuersis terminis suis ad eam rite �?ош- petentibus, cum campis, siluis, pratis, pascuis, palu- dibus et aquis, sicut olim habuerunt comites et prin cipes regum Cantiae, et cum omni tributo quod regibus iure competit, tibi uenerabili Earduulfo, sanctae Hro- fensis aecclesiae episcopo, libenter in perpetuum per dono. Et hoc cum consensu et licentia archiepiscopi nostri Bregouuini atque Heaberhti regis Cantiae, et principum nostrorum, ut possidendi uel uendendi, uel etiam tradendi cuicunque uoluerit liberam per omnia habeat potestatem. Et quia pro ipsius terrae recom- pensatione aliquam partem pecuniae nobis fideliter, libenter optulit, ad promerendam non solum specialiter mihi a domino pietatem, sed indulgentiam delictorum totius gentis nostrae, humiliter dominicam exorantes clementiam, ut liberet nos a malignis spiritibus et im- portunis et malis hominibus. Terminos uero huius terrae ideo latius non scribimus quia undique ab in- colis absque ullo dubitationis scrupulo certi sunt. Quicunque uero sequentium regum aut principum, ant aliquis saeculari fretus potestate, haec nostrae defi- nitionis scripta irrita facere, quod absit, nisus fuerit, sciat se in praesenti uita domini benedictione esse priuatum, et in nouissima maledictione subiacere, ut a consortio sit separatus sanctorum, et cum impiis et peccatoribus flammis ultricibus esse dampnandum, excepto si digna satisfactione emendare curauerint quod iniqua temeritate deprauarunt. Manente hac cartilla in sua nihilominus firmitate, quam propria manu sacro signaculo roborare curaui et testes ut subscriberent rogaui, quorum infra nomina asscripta tenentur. Scripta est autem haec cartula in ciuitate Dorouerni, anno dominicae incarnationis dcclxiiii. ind. ii.
»J< Ego Offa, rex Merciorum, supra scriptam dona- tionem atque emptionem signo sanctae crucis roboraui. »J< Ego Bregouuiuus archiepiscopus, iuxta petitioner
CHARTAE ANGLOSAXONICAE. 137
clementissimi regis ante praedicti, consensi et scripsi. *¡* Ego Heaberhtus rex consensi et subscripsi.
Cohaerent uero huic terrae in commune saltu den- beri iii. Holanspic et Lindhrycg et Paedanbrig. *¡* Ego Botuuini humilis abbas consensi et subscripsi. »J< Sig num manus Esne. Signum manus Uhtredi. »J< Sig num manus Broerda. *¡* Signum manus Eadbaldi. »J< Signum manus Berhtualdi. *¡* Signum manusBobba. ^ Signum manus Cec. »J< Signum manus Huuithyse. *¡* Signum manus Esne fratris eius. »J< Signum manus Badoheardi. *¡* Signum manus Egbaldi. *¡* Signum manus Suithnuni. *¡* Signum manus Eangesli.
CX�?I. * O FF A, 759—764.
In nomine regnantis in perpetuum! Ego Ofla rex Merciorum, illam donationemquam rexgloriosus Aethil- baldus deo omnipotenti, gratiarum persoluens actiones, Mildrithae abbatissae de nauis onustae transuectionis censu, qui a theloneariis exigebatur, conferre uoluit, pro remedio animae meae et pro munificentia orationum sanctarum, tibi Sigeburgae eiusdem monasterii abba tissae condonans attribuo . Ad hanc conditionem sig num saluatoris nostri propria manu firmaui, et testes ut subscriberent rogaui.
*¡* Ego Bregouuinus archiepiscopus consensi et subscripsi. *¡* Signum Tottan episcopi. *¡* Signum Milredi episcopi. *¡* Signum Ecguulfi episcopi. *¡* Signum Eardulfi episcopi.
CXIII. ECGBERHT OF KENT, 765. *¡* In nomine summi saluatoris et domini nostri qui ubique disponit omnia! Ego Ecgberhtus, rex Cantiae,
138 CHARTAE ANGLOSAXONICAE.
tibi Eardulf'o meo fidclissimo ministro atque episcopo, tuae petitioni assensum praebui, cum consensu sci licet uenerandi archiepiscopi Genberhti, qui mihi in omnibus carus est, necnon et principum meorum, trado terram intra castelli moenia supranominati, id est Hrofescestri,unum uiculum cum duobus iugeribus, adia- centem plateae quae terminus a meridie huius terrae, quam tibi modo in praesenti possidendam habendam- que, et cuicunque uolueris te uiuente seu moriente, dare aeternaliter perdono. Si quis autem hanc donationem meam inuido maliuoloque infringere temptauerit animo, sit separatus in hoc saeculo a participatione corporis et sanguinis domini nostri Ihesu Christi, et in futuro a coetu omnium sanctorum segregatus, nisi antea suam praesumptionem digna satisfactione correxerit, manen- tem hanc kartulam in sua semper stabilitate. Supra- scriptam donationem meam signo sanctae crucis Christi confirmare curabo, et alios religiosos uiros ut et ipsum agerent adhibui, quorum nomina cum signaculis domi- nicae crucis intra tenentur. Actum anno dominicae incarnationis dcclxv.
*¡* Ego Egcberhtus, rex Cantiae, hanc donationem meam signo sanctae crucis roborare curabo. *¡* Ego Gengberhtus gratia dei archiepiscopus consensi et subscripsi. *¡* Ego Badenoth episcopus consensi et subscripsi. »J< Signum manus Uban. »¡* Signum manus Udan. »J< Signum manus Aldhun. *¡* Sig num manus Uuilheri. Signum manus Uualhardi. *¡* Signum manus Tymbel. Signum manus Coen- berhti. »¡* Signum manus Balhardi. *¡* Signum ma nus Aethelnodi.
Coiifirmatio Hedberkti regis Cantiae.
*¡* Ego Heaberhtus rex Cantiae testis consensi et subscripsi. »J< Ego Aldberhtus abbas subscripsi. »J< Signum manus Esni. *¡* Signum manus Bado- hardi. *¡* Signum manus Tidheah. *¡i Signum ma nus Baldhordi. *Jf Signum manus Eadberhti. *¡* Sig
CHARTAE ANOLOSAXONICAE. 13!)
num manus Hetraedi. *Jf Signum manus Beornulfi. *J* Signum manus Ileara.
Con/irmatio Offae regis Merciorum.
t%* Ego Ofla rex Merciorum, ad petitionem Eard- uulfi episcopi, hanc donationem in monasterio quod appellatus est Medy[s]haemstede, praesidente abbate Botuuino meo, manu atque impressione sanctae crucis Christi corroboraui, et licentiam dedi habendi seu tra- dendi cuicunque uoluisset. *J* Ego Botuuine abbas cousensi et subscripsi.
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data) CXI. , in: Monasterium.net, URL </mom/AeviSaxonici/abcda2d7-2876-49d8-baf1-2fb1637b961b/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success