Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CLXV. , S. 351
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CLXV. , S. 351


CLXV.
BEONNA, 786—796.
»{< In nomine gubernantis dei monarchiam totius mundi! Ego Beonna abbas gratia dei, cum consci entia et licentia fratrum deum colentium in monas- terio quod appellatur Medeshamstede, tradidi Cuth- berhto principi terram x. manentium, quae nuncupatur aet Suinesheabde, cum pratis et pascuis ac silbis cunc- tisque ad se pertinentibus. Hanc autem terram illc
202 CHARTAE ANGLOSAXONICAE.
Cuthberht a me digno comparauit praetio, id est mille solidis, et singulis annis mihi meisque successoribus unius noctis pastum aut triginta ... rauit siclos. Hoc territorium praefatus princeps ea conditione adquisiuit, ut post completionem diei illius, qui ab eo meruere satagunt haeredibus derelinquat, et haeredes praede- cessoris praefatam conditionem conseruent in pastu uel pecunia; et post uitam illorum absque offendiculo pacis ad ius pristinum antenominata terra reuertatur. Huius autem rei ita gestae hi fideles testes aderant et conscripserunt.
*¡* Ego Offa gratia dei rex Merciorum signo cruris Christi propria manu roboraui. *fri Ego quoque Ecg- ferth rex Merciorum consensi et subscripsi. *¡* Ego Hygeberht archiepiscopus firmando subscripsi. *¡* Ego Ce[ol]uulf episcopus scribendo consensi. »J< Ego Un- uuona episcopus scribendo firmaui. »J< Ego Beonna abbas hanc meam munificentiam signo crucis Christi firmaui. *¡* Ego Uu[ig]bald presbyter et arc consensi. *¡* Ego Beornuuald presbyter subscribendo consenso. *¡* Ego Eanred presbyter subscribo et consenso. *J* Ego Til)>egn scribendo firmaui.
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data) CLXV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AeviSaxonici/bf6fdebe-a4dc-4774-93ea-ac2a923c07df/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success