useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data)  XCII.
Signature:  XCII.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. XCII. , S. 260
 

ed.
Current repository
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. XCII. , S. 260

    Graphics: 
    x

    XCII.

    * HILLA, 744.

    i¡ff Omne quidem decretum commutationis atque com mercium temporalis negociations inter mortales solet apicibus inextricabili scilicet roboran foedere, secundum antiquitus collatum, ne forte nascentium soboles delicto falsitatis ignorantes contaminentur, rursumque damp- nare conentur quae fida inter se primorum autoritas sub almae Trinitatis contestatione stabili constituit iure; ob hoc autem [ego Hilla] militantium Christo humilis an- cilla, sincera scilicet deuotione, placata praetio muneris accepti, exemplo prolati, cum conscientia uidelicet ac regali licentia eius qui Britannicae insulae monarchiam dispensat, regalisque regni regimina gubernat, Aethel- baldi, uenerandorumque antistitum testimonio ac digni- tatum consensu, pro redemptione animae meae eorum- que uidelicet qui mihi contribulium ac necessitudinum nexibus conglutinati sunt, in stabilem possessionem, ruris portionem, id est, Baldheresberge et Scobban- uuirthe, sub decem manentium aestimatione certa taxa- tam, cum adstipulatione literarum et idoneorum testi- um, Cuniberhti abbatis, Bosan, Uitan, Uualcstodes, Tidbertes, sacerdotum, et Tidan praepositi, Cuthuui- nisque comitis, in absida dedicata quidem patrocinio eximiorum apostolorum Petri et Pauli, sub quorum praesentia huius cartulae donationem altario dei pro pria manu, ultronea uoluntate, in die sexto Idus Iulii, liberali munificentia libenter tradidi; ac familiae quae in monasterio Glastingaburg sub simplicis archimandritae dispositis regulis Tunberhtes, fideli deo famulatur obse quio; ita ut ex hoc die inconuulso iure praefata pos sessio ipsius monasterii usibus mancipetur. Eiusdem namque numeri cassatorum calculum in locis qui prisco uocabulo Lotisham et Ledenford nominantur, reliqui dimisique arbitrio Aethelbaldi regis. Haec autem

    CHARTAE ANGLOSAXONICAE. Ill

    uocabula rerum diuulgant terminos, agrorum uidelicet praedictorum confinia inter possidentes propriae sortis, emenso scilicet spatio aquarum id est, etc.

    Haec uero uocabulorum signa tomi stilo indita sunt, ne forte litium uel contentio seu iurgium iam erepserit inter tributarios uestros, nostrosque colo nos; quod autem crebro solet fieri ubi euidentiora allusionibus literali elementorumque difiinitione, iu- dicia limitum metum non protenderint. Hoc pie- tantium cum concesso donatiuo, anno ab incarnatione Christi dcoxLiiii. cum consensu Aethelbaldi regis atque imperio, reuerentissimique pontificis conscien- tia Hereuualdi, indictione хii. caraxatum est. Qua- propter, si quis quouis deinceps tempore, tirannica fretus insolentia, qualibet occasione, interrumpere at que in irritum deducere seu unius iugeris spatium placiti istius testamentum nisus fuerit, sit a consortio aecclesiae Christi anathema, extremique uentilabro exa- minis dispertitus, rapaciumque collegio combinatus uiolentiae suae praesumptionem luat in aeuum. Qui uero beneuola potius praeditus intentione haec pro- bare, roborare ac defendere studuerit, uoti compos ipse altitoni gloriam ascultet indefecta perhennitate, cum faustis agminibus angelorum atque omnium sanc torum.

    *¡* Ego Aethelbaldus hoc donatiuum propriae ma ntis subscriptione ratum fore sanxi.

    *¡* Ego Cuthred annuens subscripsi firmauique, sub- scripsi et confirmaui deuota mente. *¡* Ego Oua sufiragator consensi et subscripsi, deuotione subscripsi et roboraui. *¡* Ego Athelhere subscripsi et solidaui. *¡* Ego Hereuuald episcopus supplex in Christo con sensi et confirmaui. »¡* Ego Dud abbas subscripsi et confirmaui. »¡* Ego Heabeorht auxiliator uotiua consultum et subsidium praestans consensi.

    112 CHARTAK ANGLOSAXONICAE.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.