Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. XX. , S. 175
XX.
• BALDRED, 681.
Omnia quaecunque secundum ecclesiasticam nor- mam iusto moderamine decernuntur, quanquam pro prium robur iuris optineant, ac tamen quia incertus humanae uitae status euidenter agnoscitur, paginis saltim uilibus pro ampliori firmitate roborentur: de nique ego Baldredus rex, ob amorem coelestis patriae et indulgentiam criminum meorum, aliquam terrae por- tiunculam Hamgislo abbati libenter, ad supplementum honorabilis ecclesiae beatae Mariae et sancti Patrici, confero, cum consensu pontificis nostri Heddi, qui etiam eundem uenerabilem Demgislum, Kentuuino rege con- sentiente, ibidem abbatem pro sua fideli conuersationc constituit, et caeterorum cognatorum gubernacula reg- ni regentium: praelargita uero terra est super uerticem montis cuius uocabulum est Penuard, et est sub es- timatione sex manentium, et hiis intro ad aecclesiam beatae Mariae circumcincta dinoscitur confiniis, etc.
Sit obsecro augentibus pars in regno dei. Si quis autem, quod absit, tirannica fretus potestate, hoc de- cretum uiolenter irritum facere temptauerit, sciat se
CFIARTAE ANGLOSAXONICAE.
iram ct indignationem aetcrni iudicis incursurum per tempora saeculorum. Haec uero cartula scripta est anno ab incarnatione Christi dclxxxi. Feliciter augeat Christus uitam aeternam augentibus hanc donationem. *J* Ego Hedde episcopus hanc cartulam scripsi. *J* Signum manus Baldredi regis. »{< Ego Aldelm abbas subscripsi.
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data) XX. , in: Monasterium.net, URL </mom/AeviSaxonici/d3f13b81-8d49-479e-a3e2-0b45ef69a713/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success