useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data)  XLV.
Signature:  XLV.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. XLV. , S. 202
 

ed.
Current repository
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. XLV. , S. 202

    Graphics: 
    x

    XLV.

    * INI OF WESSEX, July 5th, 699.

    Ego Ini rex Uuestsaxonum, ob indulgentiam cri- minum meorum, aliquam terram ad aecclesiae muni- ficentiam libenter impendo: dispensante enim domino, Hean abbati in potestate concessa fuerat, in mi" par- tibusterrae; id est in Bradanafeld xv cassatuum, et xv cassatuum apud Bestlesforda, et manentium xxv cuius uocabulum est Stretleae,et lxxx cassatos apud Aeaoro- mundesleae. Quae scilicetdonationes ut firmius ac tena- cius reliquum durarent in aeuum, etiam coram summis pontificibus, id est Brihtuualdo archiepiscopo et Dan- iele episcopo, peractae sunt; nec non et cespites horum locorum pro ampliore firmitate libro supposui, quem ipsi duo praefati episcopi in manibus suis tenuerunt. Porro ut firmior praefatae donationis largitio inextricabili te- nacitate iugiter seruaretur, etiam testes adiunximus, quorum nomina subter tenentur inserta. Siquis uero contra haec nostrae diffinitionis decreta, propriae teme- ritatis pertinacia fretus, uiolenter uenire nisus fuerit, nouerit se in tremendo ultimae discussionis examine coram iudice Christo, aequa discretionis lance sin- gulorum facta librante, rationem redditurum.

    Signum manus Ini regis Uuestsaxonum. »{< Sig- num manus Aethelredi regis Merciorum. *Jf Signum manus Aethelfrith. <^* Ego Daniel, seruus seruorum dei, hanc donationem confirmaui. Haec carta scripta est m nonas mensis Iulii, Indict. xii, Auno ab incar- natione Christi dclxxxvii. »{<Ego Uuinberctus hanc cartam scripsi et subscript.

    CHARTAE ANGLOSAXONICAE. 53

    XLVI. * INI, 699.

    *¡< In nomine domini dei nostri Ihesu Christi salua- toris! Ea quae secundum decreta canonum salubriter decernuntur, quamuis sermo tantum ad testimonium sufficeret, tamen pro incerta futuri temporis ambiguitate firmissima litterarum astipulatione roborentur. Qua- propter ego Ini rex Saxonum, terram iuxta Abbendune, c.LXx.iii. cassatorum, Hean abbati libenter reddidi; quam Cissa rex sibi ac Cillan sorori suae atque abba- tissae aliquando dederat; sed Ini rex eandem terram postea dum regno potiretur diripiens ac rei publicae restituit, nondum constructo monasterio in ea, nec ullo admodum oratorio erecto; rursus autem ad aedificandum monasterium eidem Heano patricio tunc temporis suo eandem terram redonauit dicens: Ego Ini monarchus Saxoniae regnante domino, regalia gubernans sceptra, terram quam praedecessores mei Cissa et caeteri Heano patricio suaeque germanae Cillan dedisse noscuntur, iterum cum consilio plurimorum reddo et relinquo. Deinde praedictus patricius Hean se cum omni facultate sua et praefata terra omnipotentis dei seruitio subdidit, meque ad construendum monasterium illud in loco su pra nominato, id est iuxta Abbendune, regulariterque regendum illud abbatem elegit; sponteque sua seipsum meo regimini commisit uotoque monachico astringens. At nunc nondum euoluto ad integrum quinquennio ex quo haec uota uouit soluenda, immutare decreta cupiens Inique regem in suffragium sibi repente haereditatis assumpsit; quibus ego libenter cessi praefatamque ter ram et monasteria quae construximus ut dixi in toto retribuam. Insuper et de orientali parte fluminis Tamisae xx. cassatos quos mihi Cuthredus regulus et Merciorum rex Ethelredus nec non et Ini rex Saxonum tradideruntadiiciam . x. quoque cassatos, secus uadum

    54 CHARTAE ANGLOSAXONICAE.

    Bestlesford et c. in Bradenfeld ubi monasterium erexi, quos Ini et Conred simul dederunt pariter tribui, qui fiunt simul ccLxxiii. cassatos: uotum autem monachi quod mihi spopondit relaxans clementer indulsi, prae- sente uenerando antistite Hedde necnon Aldhelmo ab- bate et Uuintra et omni familia nostra in ecclesia. Si quis uero contra hoc decretum abbatatus uenire temp- tauerit uel has donationes regum religiosorum tiran- nica fretus potestate uiolenter demere uel auferre sata- gerit, sciat se coram Christo rationem in ultimo uiuo- rum et mortuorum examine redditurum. Scripta est uero haec cautionis singrapha anno ab incarnatione Christi Dcxcix. Indictione xii\

    »J< Ego Ine rex consensi. *¡* Ego Athelbald rex subscripsi. »J< Ego Daniel episcopus subscripsi. ^Ego Befpha subscripsi. *¡* Ego Egfrid subscripsi. *¡* Ego Herrid subscripsi. »jf Ego Aldbriht subscripsi. »J< Ego Sranglic subscripsi. *¡* Ego Halda subscripsi. *¡* Ego Oba subscripsi. *¡* Ego Selred subscripsi. *¡*Ego Egbrith subscripsi.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.