Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CVIII. , S. 282
CVIII.
AETHILBERHT OF KENT, 762.
$f In nomine domini nostri Iesu Christi! Possessio quaedam est terrae in regione que uocatur Cert, monas- terii scilicet beatorum Petri etPauli apostolorum, quod situm est [ad] orientem ciuitatis Dorouernis. In hac autem terra habetur molina, cuius quippe semis utilitas, id est dimidia pars molendinae, a possessoribus prae- fati monasterii ac terrae huius ad uillam regalem quae uocatur Uuyth tradita est; pro hac uidelicet conditione atque commutatione, ut homo ille qui hanc terram, in qua molina est, tributario iure tenet, unius gregis por
CHARTAE ANGLOSAXONICAE. 133
corum pascuam atque pastinationem in saltu Andoredo iugiter haberet. Hanc autem commutationem ego Aethelbertus rex Cantiae, ut rata in perpetuum existat, signo dominicae cruris roborare curaui, et testes reli- giosos ut id ipsum facerent adhibui. Actum in ciui- tate Dorouernis, anno ab incarnatione domini dcclxii.
»{< Ego Aethelbertus rex, ut praefata commutatio at que donatio firm a perpetuo existat, in nomine dei omni- potentis quibusque dignitatis ac conditionis hominibus praecipio et per crucem dominicae passionis adiuro, cuius signum ad cumulum firmitatis in hac paginula descripsi. *Jf Ego Bregouuinus archiepiscopus, testis consentiens, canonice subscripsi. *Jf Ego Aldbertus praefectus subscripsi.
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data) CVIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/AeviSaxonici/e880169d-8b99-49bc-a4cb-f6ade9351b0a/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success