Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CCXII. , S. 417
CCXII.
COENUULF, 817.
»{< Gubernante altithrono tonanti, cunctaque mundi monarcbia moderanti, qui est et qui erat, et qui uenturus est, cuius melliflua gratia arridenti ego Coenwulf rex Merciorum regimina sceptri cum con
CHARTAE ANGL0SAX0N1CAE.
silio ac consensu pantorum procerum praetorumque meorum quorum infra caraxata liquescunt uocabula, meo praeclaro pontifici Deneberhto et eius dilectae Uuegernensis aecclesiae congregationi, hoc libertatis et expeditionis priuilegium de istis territoriis compo- nere decreui, hoc est Salouuarpe et Hamtun cum omnibus ad se bonis pertinentibus, perpetualiter ad habendum et possidendum atque fruendum, tamdiu quamdiu Christianitas in ista permaneat regione. Li beram scripsi ab omnibus aliis saecularibus rebus du- risque seruitutibus modicis et magnis, notis, ignotis, praeter tantum his duobus causis, arcis et pontis con- structione et expeditione. Similiter has terras, scilicet Beolne, et Broctun, et Forfeld, cum eodem libertatis priuilegio, campis, siluis, omnibus modis sic liberum descripsi. Peracta est autem haec donatio anno do- minicae incarnationis dcccxvii. Indictione nanque x. regni uero nostri a deo concessi xxi. Augentem uero uel seruantem hancHostrae donationis libertatem omnipotens deus dies suas et hic et in futuro augeat corroboret et benedicat; minuentem utique uel fran- gentem hanc in magno seu in modico, minuat deus bona sua hic et in futuro, et aeternaliter tradetur ad poenam nisi ante cum satisfactione emendauerit.
*¡* Ego Coenulfus rex Merciorum hanc donationem manu mea firmaui et signum sanctae crucis subscripsi. *Jf Ego Wulfred archiepiscopus. t¡* Ego Herewine episcopus. Ego Deneberht episcopus. »J< Ego Wulfheard episcopus. «J< Ego Wihtred abbas. *¡* Ego Tilberht abbas. *¡* Ego Wulfred dux. *¡* Ego BeornoS dux.
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data) CCXII. , in: Monasterium.net, URL </mom/AeviSaxonici/ed143d66-7863-47da-8eed-0fc4f86d8612/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success