Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CXXIV. , S. 301
CXXIV.
MILKED, 774.
»J< Domino et saluatore nostro perpetualiter reg- nanti! Ego Milredus Christi tribuente gratia humilis Huicciorum episcopus, terram monasterii quod nomi- natur Uuidiandun, quod situm est in occidental parte fluuiiqui dicitur TillnoS. xxi. manentia, quam uidelicet terram Oshere subregulus Huicciorum Dunnan famulae dei ut esset iuris ecclesiastici tradidit, consentiente Aethelredo regi Marcionum. Illa autem praefatam terram post se reliquit possidendam filiae suae, HroS- uuare scilicet abbatissae, cum conscientia atque licen- tia Egcuuini reuerentissimi episcopi; at illa praedicta HroSuuara abbatissa mihi in ius propriae libertatis at
152 CHARTAE ANGLOSAXONICAE.
que possessionis largita est. Nunc ergo cum licentia seruorum dei, qui sub meo regimine dei prouidentia constituuntur, libenter AeSelburge honorabili abba- tissae, filiae Aelfredi, eam trado; ita tamen ut ipsa uiuente habeat et possideat, et post obitum eius ad aecclesiam beati Petri principis apostolorum quae sita est in Uueogerna ciuitate, ubi et pontificalis cathedra Huicciorum constituitur pro aeterna redemptione ani- mae meae iterum reddat. Haec cartula scripta est anno ab incarnatione Christi. dcc.lxx.iiii. indictione XIi. his testibus confirmantibus.
*¡* Ego Milred episcopus hanc meam donationem signo crucis confirmabo, ea conditione1 ut illa Aepel- burh illud monasterium aet Uueogernacestre cum om nibus bonis quae ibi sunt post diem eius ad Uueoger- nensem quoque reddat aecclesiam, sicut pracceptum erat patris eius Aelfredi.
cxxv.
ALDRED OF THE HWICCAS, 757—775.
»J< In nomine domini nostri Ihesu Christi mundi saluatoris! Nihil intulimus in hunc mundum uerum nec auferre quid possumus. Idcirco terrenis et caducis coelestis patriae praemia mercanda sunt. Qua de re ego Aldred, cum consensu et licentia Ofiani regis Mer- ciorum et Uhtredi germani mei, pro redemptione ani- mae meae et pro spe salutis aeternae, terrain trium cas- satorum, in loco, qui dicitur Huntenatun, cum omnibus sibi adiacentibus rebus et rectis hiis omnibus, in siluis, in campo, Beornheardo comite meo, digno praetio in super ab eo suscepto, in ius proprium libenter pro domino largitus sum. Si autem, quod absit, quis aua- ritiae spi rit и infectus, hanc donationem, quam cum con- scientia et permissu Offani regis Merciorum et Uhtredi 1 MS. contradictione.
CHARTAB ANGLOSAXONICAE. 153
fratris mei [feci], minuere temptauerit, ponet deus par tem eius cum Iuda infideli traditore. Si autem quis beniuolo auimo instinctus, augere uoluerit, augeat deus partem illius in paradiso, cum fideli latrono, qui meruit audire, Hodie mecum eris in paradiso. Signa autem et nomen consentientibus et conscribentibus hic infra ad- notabo.
»{< Ego Offa, dei gratia rex Merciorum, hanc dona- tionem consentiendo describo. »{ < Ego Milred episco- pus consensi et subscripsi. *J* Ego Uhtred consensi. *J* Ego Eadda consensi et subscripsi. »{< Ego Aldred hanc meam donationem confirmando subscripsi. *Jf Ego Brorda consensi. i{< Berhtuuald. *Jf Tilhere abbas. *J* Cusa. »{< Hunta. ^ Broga. »{< Headda. ^ Caec. ^ AeSelmund. >{< Eadgar.
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data) CXXIV. , in: Monasterium.net, URL </mom/AeviSaxonici/f53425ca-7f5c-4608-adee-4cf0036f3ae2/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success