Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. XXIX. , S. 182
XXIX.
* CAEDUUEALHA OF WESSEX, Aug. 19th, 688.
»J< In nomine domini nostri Iesu Christi saluatoris! Omnia quae uidentur temporalia sunt, et quae non uidentur aeterna sunt: et iterum lubrica saeculi fra- gilitas ostenditur, cum per eundem apostolum dicitur, Nihil intulimus in hunc mundum, uerum nec auferre
1 The mention of Centuuini here is suspicious: he was no longer king of Wessel in 688. The most remarkable circumstance, however,
is, that he does not appear among the witnesses, while his successor, Caeduuealha, does. Now, the dates suit Caeduuealha perfectly.
CHARTAE ANGLOSAXONICAE. 3:)
quid possumus: iccirco terrenis ae caducis aeterna et mansura coelestis infulae corona comparanda est. Quamobrem ego Ceduualla, reguante domino rex, aliquam terram, pro animae meae remedio et indul- gentia piaculorum meorum, conferre et donare Al- delmo abbati deuota mente decreueram; id est ex utraque parte siluae cuius uocabulum est Kemele, de orientali plaga termini stratarum, usque famosum amnem qui dicitur Temis, c. et xl. manentes; et in alio loco xxx. de orientali parte siluae Bradon, et v. manentes ubi coniunguntur duo flumina Abon et Uuilig: et hoc maxime ad piscationem fratrum. Ita firmiter et immobiliter haec largitio in futuram pos- terorum progeniem permaneat, ut nullus frangere huius donationis priuilegium praesumat. Siquis uero contra hanc munificentiam, tyrannica potestate in- flatus, uenire temptauerit, sciat se obstaculum irae dei incurrere, et in ultimo examine coram Christo et angelis eius rationem reddere. Scripta est autem haec muuificentia indictione xm, Anno ab incarna- tione Christi dclxxxviii, mense Augusto xmi. kl. Septembrium die feliciter.
Ego Haeddi episcopus subscripsi. *J* Signum manna Centuuini. »{< Signum manus Ceduuallan.
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data) XXIX. , in: Monasterium.net, URL </mom/AeviSaxonici/ff403288-6803-48d0-a7c9-de0d291ff6e5/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success