Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 263. , S. 309
263.
Otacher dei gracia rex Bohemie, dux Austrie (et Styrie) t) et marchio Morauie dilecto sibi comiti de Hardeke ac aliis vniuersis capitaneis et iudicibus Austrie presentibus et futuris graciam suam et omne bonum. Cvm sit cordi nobis Frisingensi ecclesie ob reue- renciam gloriose beate Marie virginis, necnon ob anime nostre remedium per vniuersa ipsius ecclesie predia sua sub nostri distric- tus dominio cuiuslibet libertatis priuilegium illibatum per omnia con- seruare, atque intendamus ipsius ecclesie iura defendere pariter et tueri, volumus et mandamus nostre gracie sub obtentu quatenus fori in Waidhoven in illa consuetudine ac libertate quam ciues eiusdem feri circa ferrum emendum aut vendentum(!) aut super aliis merci- moniis se habuisse ab antiquo temporibus quondam ducum Austrie per legitimum coram vobis ostenderint documentum, non sinatis per Haspechenses aut per alios quoscunque aliquatenus impediri, cuius libet contradictionis obstaculo non obstante. Vt autem super pre- missis nostri mandati nostreque voluntatis series circa tos presentes et futuros maius robur suscipiat, memorate Frisingensi ecclesie pre-
1 Diese 2 Worte de» Titels fehlen im Cod.
284
sentes litteras dedimus nostri sigilli munimine roboratas. Datum in Graez, anno domini M. CC. LXVI.
Cod. 191, f. 21', k. Reichsarehiv zu München; Meichelbeck II. 2, 54,
Nr. 86.
Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data) 263. , in: Monasterium.net, URL </mom/AustriacoFrisingensis/062fbf1b-f552-4c18-bd34-277f5bbc0a39/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success