Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 273. , S. 323
Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 273. , S. 323
273.
Nos Chvnradus dei gracia Frisingensis episcopus vniuersis notum faeimus tam presentibus quam futuris, quod accedente con- silio et consensu dilecti in Christo fratris Friderici venerabilis pre- positi nostri ad tollendam dissensionis materiam inter nos ex vna parte et dominum Chvnradum de Lok et heredes quondam domini Wernheri officialis nostri ex altera que super rationibus fa(cieudis) et aliis subnotatis articulis vertebatur, nos et ipsi concordauimus in hunc modum. Primo videlicet quod renunciamus omnibus racionibus et computacionibus (non f)actis ad quas idem heredes nomine patris eorundem nobis dicebantur ob(liga)ti et volumus esse contenti solum- modo tenore litterarum illarum que date (fuerunt) eidem domino Wernhero sub sigillo nostro post habitam racionem sub (monte) Levbel nostro vltimo in recessv qui fuit anno domini M. CC. LX.... (in die) Vndecim milia virginum. Insuper dominus Chvnradus et dominus Nycolaus de Reutenberch obligarunt se fide data ad totum interesse nomine heredum et pro ipsis heredibus ad reddendas raci ones de omnibus licite uel illicite (re)ceptis a die prenotati vltimi recessus nostri usque ad diem obitus Wernheri (predicti?, et) si quid postmodum reecptum est per prefatum dominum Ch. uel per dictos heredes vel nomine eorundem, de hiis similiter obligarunt se facere racionem de gracia vel de iure, acquisitiones autem annorum retroactorum consciencie relinquimus eorundem. De quatuordecim autem hubis Wersonis predictus dominus C . et dicti heredes de tri
298
bus hubis quas tenet VVlfingus, nobis cum requisiti fuerint, vel suc cessori nostro faciant racionem. Ad liee promittimus et concedimus per presentes vt sepe dictus dominus Ch. ius foreste et venacionis apud predium in Lok teneat ex gracia et dicti heredes domini VVern- heri et eiusdem domini Ch. qui fuerint de familia Frisingensi, vel qui contraxerint in eiusdem ecclesie potestatem et qui apud Lok conti nuem faciant residenciam, teneant illo iure feudali quo ipsorum pro- progenitores actenus tenuerunt, dummodo possessionem et collacio- nem dicti feudi cum super hoc requisiti per nos vel successores nostros fuerint, probent per legitima documenta et exprimant quid iuris sibi exigere debeant eiusdem foreste vel venacionis racione. Preterea hvbis noualium de quibus sibi dicti heredes domini Wern- heri decimam vendicant a tempore quo prefatus dominus Wernherus pie memorie in Lok officium subintrauit, de quibus inter nos et ipsos heredes est contencio, nos in dilectos in Christo fratres dictum dominum Fridericum et Wernherum prepositum Frisingensem et in magistrum Heinricum canonicum eiusdem ecclesie compromisimus tamquam in arbitros siue in arbitraires sev in amicabiles conposi- tores pro parte nostra, heredes autem prefati domini Wernheri et dominus Ch. et dominus Nycolaus pro ipsis in prefatum dominum Nycolaum (de Reutenberch et) similiter compromise- runt et dilectus in Christo (frater dominus Heinricus) prepositus Werdensis pro media persona tanquam arbiter (est electus?). qui si discordes fuerint tunc maioris partis sentencia in dicto arbitrio pre- valebit. Promisimus nos etiam pro parte nostra et prefati dominus C. et dominus N. fide data sub pena ce marcarum Aquiliensium nomine (dictorum?) heredum stare arbitrio quod maior pars arbitro- rum super dictis noualibus (duxer)int promulgandum, et in huius rei perhenne testimonium presentem (ce)dulam (nostri) sigilli et domini Ch. et dictorum arbitrorum sigillorum munimine (fecimus) roborari. Datum in castro Lok, anno domini M. CC. LXVIII., octauo idus Maii.
Cod. 191, f. 3', sn der Heftung durch Feuchtigkeit sehr schadhaft und der Text nach dem Sinne gebessert, k. Reichsarchiv zu München; Archiv f. Kde. österr. G.-Quellen, XXVII., 73, Nr. 21.
29»
Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data) 273. , in: Monasterium.net, URL </mom/AustriacoFrisingensis/0c790d2b-8d86-4815-8ab4-b6b4260bdb1f/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success