Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 366. , S. 417
366.
Rvdolfus dei gracia Romanorum rex semper augustus spectabili viro M. comiti Tyrolensi affin i suo karissimo graciam suam et omne bonum. Cvm libertates et iura quibus hactenus ecclesia Frisingensis in suis prediis est gauisa, Friderico venerabili episcopo Frisingensi dilecto principi nostro velimus per omnia inuiolabiliter obseruari, (et) idem episcopus querelam deposuerit coram nobis, quod tu contra easdem libertates et contra formam ordinacionis inter nos et dicti episcopi predecesorem iam dudum Vienne celebratam per te et tuos officiales iudicium prouinciale in Lok in tuam post eandem ordina- cionem traxeris potestatem, volumus et mandamus, quatenus secun dum continenciam litterarum nostrarum et priuilegiorum super hoc conceptam omnia reuoces que per te et tuos contra memoratum prouinciale iudicium in Lok in predicti episcopi iuris preiudicium fuerit attemptatum, ipsum episcopum et homines et possessiones suas ibidem manutener do et deffendendo contra quoslibet violentos et illicitos inuasores atque de eisdem inuasoribus eidem episcopo et suis querelantibus exhibendo iusticie complementum. Datum Wienne, XIII. kalendas Junii, regni nostri anno septimo.
Cod. 19t, f. 2', k. Reichsarchiv zu München; Meichelheck 11.2. 103, Nr. 172.
Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data) 366. , in: Monasterium.net, URL </mom/AustriacoFrisingensis/0ed15ee8-a84b-45a7-9e25-d2b0097c9f81/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success