Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 331. , S. 378
331.
Rvdolfus dei gracia Romanorum rex semper augustus. Vniuersis presentes litteras inspecturis volumus notum esse, quod vbicunque in possessionibus, prediis siue fundis venerabilis Frisingensis epis copi principis nostri dilecti auri vel argenti vel alterius cuiuscunque metalli vel et salis vene reperte fuerint, idem episcopus in eisdem gaudebit per omnia iure suo, nobis et imperio similiter iure nostro in omnibus reseruato. Concedimus eciam memorato episcopo, vt metallum cuiuslibet generis in ecclesie sue finido querere valeat imperii iure saluo. Quare sub optentu nostre gracie precipimus vniuersis, ne quis memoratum episcopum in huiusmodi suis iuribus aliqualiter audeat impedire. Huius rei testes sunt Fridericus venerabilis ecclesie Salcz- burgensis archiepiscopus, Petrus Patauiensis, Leo Ratisponensis, Ditricus Gurzensis, Johannes Chyemensis, VVernhardus Seccoviensis ecclesiarum episcopi, Heinricus palatinus comes Rheni dux Bawarie,
353
Fridericus purchgrauius de Nvrenberch. Nos in huius rei perenne testimonium presentem cedulam serenitatis nostre sigilli munimine iussimus roborari. Datum Wienne, anno domini If. CC. LXXVI., XV. kalendas Junii, indictione quinta, regni nostri anno quarto.
Cod. 191, f. 38, k. Reichsarchiv zu München; Meichelbeck II. 2. 81. Nr. 135.
Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data) 331. , in: Monasterium.net, URL </mom/AustriacoFrisingensis/19c8befb-3d40-44c9-b07c-51079a44625b/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success