Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 329. , S. 377
Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 329. , S. 377
329.
Rvdolfus dei gracia Romenorum rex semper augustus. Vniuersis imperii Romani fidelibus inperpetuum. Ad vniuersitatis vestre noticiam volumus prescncium serie peruenire, quod ad imitacionem felicis memorie Friderici quondam ducis Austrie et Styrie et domini Car niole nobis est placitum et acceptum et regium eciam impartimur assensum, vt si aliquem ministerialium nostrorum de Austria vel Styria aut Carniola cum aliqua Frisingensis ecclesie miuisteriali vel e conuerso matrimonium contrahere contingent, liberi ex matrimonio huiusmodi procreati et possessiones et bona parentum equaliter diui- dantur, vna parte possessionum ct liberorum in nostram et imperii, reliqua vero in potestatem et dominium Frisingensis ecclesie transeunte. Huius rei testes sunt Fridericus venerabilis ecclesie Salczburgensis archiepiscopus, Bertoldus Babenbergensis, Petrus Patauiensis, Leo Ratisponensis, Ditricus Gurcensis, Johannes Chy- mensis, Wernhardus Seccoviensis ecclesiarum episcopi, Heinricus comes palatums Rehni (!) dux Bawarie, Fridericus purchgrauius de Nvrenberch. Et nos in huius rei perenne testimonium presentem cedulam serenitatis nostre sigilli munimine iussimus roborari. Acta sunt hec Wienne, anno domini M. CC. LXXVII., XV. kalendas Junii, indictione quinta, regni nostri anno quarto.
Cod. 191, f. 36', k. Reichsarchiv zu München; Meichelbeck II./2, 80, Nr. 133.
Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data) 329. , in: Monasterium.net, URL </mom/AustriacoFrisingensis/1d06a34e-c7e4-486b-a81f-756268b58b77/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success