Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 207. , S. 240
207.
Qve aguntur in tempore, ne labantur cum tempore
scripture testimonio propter memoriam hominum que
debent perennari. Noverit igitur presens etas atque futura, quod nos Chvnradus dei gracia Frisingensis episcopus Alberti quon dam Gebhardi de Gvtenwerde filii et illius amicorum instancia et supplicacionibus inclinati villam Pvhel cum omnibus eius iuribus et attinenciis eidem Alberto in fevdum contulimus talibus condicionibus appositis et adiectis, videlicet si evndem Albertum vnum filium vel duos aut tres sev plures filios masculos ex se habere contingent (!), quod senior et prior inter illos vxorem sibi de domo et familia eccle sie Frisingensis debet accipere quectat ffai in eodem fevdo iure
218
hereditario patri succedere memorato, alioquin si contrarium fecerit. linn pater quam idem filins cadent a iure quod eis competit in pre- dicto fevdo, alii vero filii qui sibi forte vxores de familia et de domo ecclesie Frinsingensis non acceperint, in eodem fevdo similiter nichil iuris habebunt, nisi procurauerint cum affectu quod eorum filii mas- culi proprias mulieres ecclesie Frisingensis ut pretactum est, sibi accipiant in vxores. Verum autem si per dictum Albertum et eius filios huiusmodi condiciones secundum ilium modum, vt predictum est in accipiendis sibi vxoribus non fuerint ecclesie Frisingensi et nobis nostrisque successoribus efficaciter obseruate, uel si idem Al bertus et eius vxor absque filiis masculis quos genuerint insimul, decesserint, memoratum fevdum sit ad nos nostrosque successores cum omnibus eius iuribus et attinenciis deuolutum manebuntque etiam iidem Albertus et filii sui tanquam fideles nostri castellani pro toto tempore vite eorum in ambitu fori nostri Gvtenwerde residentes, nec propter hoc a nobis vel nostris successoribus quicquam pretextu alicuius iuris quod sonat purchvt, exigent quamdiu secundum dicta- rum condicionum obseruanciam cum conplemento quolibet prelibatum fevdum a Frisingensi ecclesia legaliter possidebunt. In cuius rei perennem memoriam presentem conscribi iussimus paginam et illam eidem Alberto et eius filius predictas condiciones obseruantibus tra- dimus nostri sigilli munimine roboratum. Acta sunt hec apud Gvten werde in domo nostra anno domini M. CC. LX. primo, IIII. indictione, XV. kalend. Maii, istis presentibus, domino Heinrico de Pvtelpach canonico Frisingensi, Rvdolfo, Heinrico, Hermanno canonicis eccle sie sancti Andree et Ottone canonico sancti Viti tunc capellanis et notariis curie nostre, Heinrico dicto Vertingo, et Berchtoldo de Geboltspach, Nycolao et Grifone de Revtenberch, Ortolfo de Landstrost, Rvdegero de Plintenpach Vzoldo, Artusio et Rvdolfo de Gvtenwerde et aliis plurimum fide dignis.
Cod. 191, f. 14, an einigen Stellen durch Nässe lückenhaft; k. Reichsar chiv iu München; Meichelbeck П./2. 27, Nr. 45.
216
Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data) 207. , in: Monasterium.net, URL </mom/AustriacoFrisingensis/2673eec9-a8d2-4a72-ba33-11e8bf999d4e/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success