Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 163. , S. 185
163.
Ego Wilhelmus de Scharffenberch per presens scriptum decla rare (cupio) vuiuersis tam presentibus quam futuris, quod omni iure
i Orig. hat Lanicronenois.
160
cessi penitus renunciando quod in possessionibus Teltsaco videbar habere, preter id (quod) sicut protestor, ecdem possessiones cum om nibus suis pertinenciis a karissimo domino Chvnrado venerabili Fri- singensi episcopo sunt obligate, pro lx marcis Landestrostensis monete in festo beati Georgii iuxta Marchie consuetudinem redimende, hac adiecta forma vt earundem possessionum proventus, quamdiu a me redempte non fuerint, percipiam absque peccato, quandocunque vero prenotata pecunia mihi vel meis heredibus sicut premissum est, in festo beati Georii oblata fuerit pro solucione, prefate possessiones qualibet occasione postposita ad dominium ecclesie Frisingensis libere reuertentur. In cuius rei testimonium presentem paginam meo sigillo volui roborari. Aderant autem huic tractatui Eberhardus Werdensis et Bernhardus Mosburgensis prepositi canonici Frisingenses, Hein- ricus, Livpoldus et Vlricus fratres mei de Scherffenberch, Heinricus Vagenarius, Perchtoldus de Gurkenvelde, Heinricus de Werde et alii quam plures. Acta sunt hec in Gutenwerde anno gracie M.CC.LII., III. idus Julii.
Cod. 191, f. 13, k. Reichsarehiv zu München; Meichelbeck 11,2, 10, Nr. 20.
Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data) 163. , in: Monasterium.net, URL </mom/AustriacoFrisingensis/28e43b9c-101a-47ef-a54c-5b5985586e7a/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success