Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 231. , S. 270
231.
Acciones hominum quas mundus ordinat, sepe delet successus temporum, nisi occurrat memoria litterarum uoce testium roborata. Nos igitur Chunradus dei gracia Frisingensis ecclesie episcopus ad memoriam futurorum et presencium cupimus peruenire, quod dum dilecti et fideles nostri eines fori de Lok ad nostram presenciam accedentes nobis eorum defectum quem paciebantur in agricultura, vnanimiter expressissent et probassent per argumenta plurima, quod ex eorum defectu nobis non modicus defectus in nostris redditibus atque censu succresceret annuatim, nos et illorum et nostram vtili- tatem in hac parte procurare volentes, ecce quasdam hubas circa Lok sitas de nostrorum ministerialium consilio diuisimus inter illos, ex quibus inquam hubis agros vnius hube que uulgariter Sluçzelhub dicitur inter Nicolavm filium Walpotonis et Wernherum generum illin.s et Goldrunnam filiamque eius Margaretam diuisimus et contuli- mus illos illis et eorum heredibus sub iure purchret in perpetuum possidendos, ita tamen quod annis singulis in festo Martini nostro theloneario de Lok qui tunc pro tempore fuerit, de agris hube diuise solummodo persoluant lx denarios Laybacensis vsualis monete, quibus persolutis ab omni erunt alterius census dacione usque per anni circulum submoti omnimodo et exclusi, nec officialis noster omnes tenentes et colentes agros prefatos vlterius quam ad ultronea seruicia et ad stiuram communem poterit cohercere, nisi tunc toti predio aut toti terre incumberet timor aut neccessitas generalis propter quod ad opera generalia erunt compellendi. Hoc etiam adiecimus prenotatis, quod siquis conuictus fuerit coram nobis aut officiali nostro, quod agros prelibatos aut quempiam illorum per quodeumque genus aliena
245
t..ionis erga aliquem occupauerit qui non est de domo uel familia ecclesie Frisingensis, ille idem alienans uel occupans cecidit ab omni iure quod habuit in eisdem agris et nichilominus eorundem agrorum collacio ad nos est denuo deuoluta. Ne igitur per nos uel nostros successores presens diuisio uel collacio infringi ualeat uel mutari, ad huius rei perennem memoriam et maioris roboris firmitatem presentem paginam memoratis ciuibus et eorum heredibus tradidimus nostri pendentis sigilli munimine roboratam. Datum per manum magistri Heinrici nostre curie tunc notarii, anno domini M. CC. LXIII., istis presentibus, Rudolfo, magistro Ch., Ottone Frisingensis curie notariis et capellanis, Heinrico Vertingo, Wernhero, Ch. et Jacobo fratribus de Lok et aliis fide dignis.
Cod. 191, f. 130, k. Reichsarchiv zu München; Meichelbeck 1I./2, 41, Nr. 6S.
Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data) 231. , in: Monasterium.net, URL </mom/AustriacoFrisingensis/2f461b75-c79d-4d82-b2f4-6a6128397daf/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success