Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 128. , S. 153
128.
In nomine domini amen. Quia post inultos labores et expensas ecclesia Frisingensis et capitulum Ardacense respirare desiderant a lite et in totum desistere super prepositura Ardacensi, coram venera- bili patri Gebehardo Pattauiensi episcopo tamquam ordinario et ejusdem ecclesie capitulo decanus cum capitulo Ardacensi prote- status est in iure et confessus, se non habere ius in electione prepo
128
siti Ardacensis, uel si quid aut habuit uel uidebatur habere in dicta prepositura, sollempuiter renunciauit dictus decanus cum eiusdem ecclesie capitulo et illam renunciacionem iuramento roborauit sollempni, quod in perpetuum recognosceret Geroido Frisingensi episcopo et omnibus eius successoribus plenum ius et liberam potestatem eligendi prepositum et conferendi preposi- turam Ardacensem pretato domino Gebhardo Pattauiensi episcopo iudice ordinario presente et eius capitulo ac aliis multis ibidem pre- sentibus. Insuper decanus dictus cum suo capitulo Ardacensi ilini mento eciam sollempniter interposlto firmauit, quod prenominato epis copo G. 'Frisingensi et eius successoribus numquam in prepositura contradiceret aut coutradicentibus consentirez Adiecit eciam suo ilinimento decanus Ardacensis cum eius capitulo, quod quicumque de cetero fuerit in ecclesia Ardacensi in prepositum aut decanum uel canonicum assumptus, idem prestare teneatur iuramentum. Sed vt ista protestado et renunciacio sit impei-peluum valitura, rata et illi bata et inconuulsa, prcsens pagina sigillis predicti domini Gebbardi Pattauiensis episcopi et capituli eiusdem ecclesie nec non Ardacensis capituli communitur. Huius rei testes sunt dominus Otto maior pre- positus, magister Chünradus decanus, dominus Kalohus, magister Heinricus Zobello, dominus Chunradus maior plebanus, dominus Heinricus de Mistelbach, dominus Eberhardus de Johanstorf, dominus Siboto, magister Albertus de Posseumvnster, dominus Wilhelmus cantor, dominus Albertus custos senior, dominus Chunradus custos iunior, magister Einwicus et alii quam plures. Anno incarnacionis domini millesimo CC. XXIIII., in annunciacione beate Virginis anni presentis acta sunt hec Pattauie in choro maioris ecclesie.
Cod. 191, f. 67' und 72', k. Reichsarchiv zu München; Meichelbeck IL/1, 400.
Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data) 128. , in: Monasterium.net, URL </mom/AustriacoFrisingensis/31179374-d664-4725-80a2-c4be71f7aa75/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success