Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 279. , S. 329
Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 279. , S. 329
279.
Nos Chvnradus dei gracia Frisingensis episcopus notum esse volumus presencium inspectoribus vniuersis tam presentibus quam futuris, quod cum inter nos (ex parte)te vna et dominum Chvnradum militem de Lok et heredes quondam Wernheri officialis nostri in Lok ex parte altera super iure foreste et (vena)cionis in districtu Lok, que iura prefati Chvnradus et heredes sibi nobis contradicenti- bus vsurpabant, orta esset materia questionis, huiusmodi contencio inter nos et ipsos decisa extitit in hunc modum, videlicet quod pre- fatus Chvnradus et heredes prenotati neque iudicium, neque ma- gisterium aliquid sibi in aliqua foresta nostra de cetero vsurpabunt, nec inter vena tores nostros iudicandi, instituendi uel destituendi ali- quam habebunt potestatem, hoc tamen excepto quod prefatus Chvn radus uel quicumque inter predictos heredes senior fuerit, ipso Chvn- rado non existente, aueupandi nisos, terciolos, aecipitres et falcones et venandi cum ipsis venatoribus liberam habeat potestatem tempori- bus debitis, statutis et consuetis, hoc adiecto quod quieunque vena- torum prefati C . vel heredi seniori, si ipse C. superstes non fuerit, ad venandum temporibus debitis iuxta arbitrium officialis nostri qui tunc pro tempore fuerit, contrarius extiterit uel rebellis, idem venator in duabus metretis avene quod wlgo phruntmez dicitur, punietur quarum vna cedet nobis et alia prefato C. vel heredi seniori. Adicimus etiam quod quandocumque nos presentes fuerimus, omnes carnes de venacione et aves de aueupacione, sicut sunt nisi, tercioli, acci
304
pitres et faleones, nostro conspectui presententur vt de ipsis ordi- nemus pro nostro libito voluntatis. Preterea pro eo quod idem C. et dicti heredes a iudicio et magisterio foreste cesserunt, in recompen- sacione huius cessionis promittimus ipsos iure feudali percipere duas partes avene, scapularum, raparum et aliorum que ad forestam et ad venacionem pertinebant, pro nobis tercia parte omnium predictorum decisa et retenta, salvo iure quod in dictis rebus nostris scultetis competit, per quos volumus vt predicta omnia intelligantur inter nos et dictum C. prenotatosque heredes distribuenda. Ad bec ex gracia speciali promittimus ipsi C. et heredibus prenotatis, quod nos ipsos in aliquo competenti fevdo quod nobis in Carniola vel in Marchia vacare ceperit, prouidebimus cum super hoc ab ipsis modo debito fuerimus requisiti. Et in huius rei testimonium presentem cedulam (nostri et aliorum qui interfuerunt.) iussimus sigillorum munimine roborari. (Acta sunt hec) anno domini M. CC. LXVII11., VI. idus Octobris, presentibus testibus subnotatis, videlicet domino Morbardo preposito Werdensi, domino Heinrico de Hvnswich et magistro Henrico canonicis Frisingensibus, magistro Hermanno notario et Wernhardo vicedomino canonicis sancti Andree, Vlrico capellano, Wilhalmo notario clericis, domino Nycolao milite de Reutenberch, Lienhardo de Chlingenvels, Wernhero et Jacobo fratribus de Gvten- berch, Rudgero de Plintenbach, Wernhero sagittario de Lok, et Wlfingo et aliis quampluribns fide dignis.
Cod. 191, f. 2', durch Feuchtigkeit an mehreren Stellen schadhaft, lt. Reiehsarchiv zu München; Meichelbeck H./2, 63, Nr. 100.
Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data) 279. , in: Monasterium.net, URL </mom/AustriacoFrisingensis/35fb256c-9f3d-4b30-a364-23a6519b0987/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success