Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 359. , S. 407
359.
Ego Otto de Vinchenstayn notum facio uniuersis tam presenti ons quam futuris, quod pro me et heredibus et amicis meis omnibus tam presentibus quam futuris sub testimonio presencium confíteor et protestor, quod nec conpulsus, nec coactus sed libere et absolute ad aгbitrinm reuerendi in Christo patris domini mei Bertholdi venera- bilis episcopi Babbenbergensis cui dominus meus Rudolfus Serenissi mus rex Romanorum super hoc vices suas commiserat, renunciaui singulis et uniuersis exaccionibus, exeniis, stevris, pernoctacionibus. institucionibus et destitucionibus officialium et colomim (!) aliisque omnibus iuribus aduocaciequocumque nomine censeantur que uel quas pater meus pie memorie et alii progenitores et amici sev homines mei per totum predium Werdensis ecclesie actenus habuerunt et quas eciam per omnes mansos tam prepositi quam canonicorum eiusdem Werdensis ecclesie et super ipsorum homines exercuerunt, et obligo me atque promitto solummodo esse decetero contentum pro omnibus articulis prenotatis et aliis omnibus iuribus aduocacie eiusdem Werdensis ecclesie antedictis et uolo esse meos amicos et homines tam presentes quam futuros una mecum contentos annis singulis de triginta modiis siliginis quod wlgariter steverchorn dicitur, quod sin gulis annis per singulos mansos tam prepositi quam canonicorum secundum fertilitatem et sterilitatem temporis inponitur sev inscribi- tur, ita tamen quicquid per pestilenciam uel grandinem sev per gwerram siue per expedicionem uel eciam per alias causas legittimas in prefato siligine quod steverchorn dicitur defecerit, quod illud eciam de summa eorundem triginta modiorum debeat resecari ad taxacionem officialis prepositi memorati qui assumptis sibi duobus colonis de predio prestabit super hoc iuramentum. Item promitto pro me et pro meis heredibus et amicis sev hominibus presentibus et futuris, solummodo me esse contentum de quatuor marcis denariorum Frisacensium annis singulis circa festum beati Georii persoluendis, ita tamen quod pro quolibet denario Frisacensi decem Veronenses
382
circa prefatum terminum persoluantur. Insuper promitto pro me et meis heredibus amicis et hominibus tam presentibus quam fiituris omnes clausulas habere ratas et firmas atque illas attendere inuiola- biliter et obseruare que in prelibati domini mei Babbenbergensis epi- scopi aliis litteris patentibus super hoc confectis que arbitrium ipsius episcopi promulgatum continent, sunt expresse. Ne igitur mec pre sentis renunciacionis series atque tenor per me aut per meos heredes, amicos atque homines tam presentes quam futuros in posterum mutari ualeat uel infringi, presentem paginam in euidens testimonium et in perhennem memoriam et in signum ratihabicionis heredum et amico- rum et hominum meorum omnium tam presencium quam futurorum Werdensi ecclesie tradidi atque dedi meo pendenti sigillo atque domini mei reuerendi in Christo patris Bertoldi venerabilis episcopi Babbenbergensis et quorundam testium subscriptorum qui presentes fuerant, sigillis pendentibus roboratam. Datum et actum aput sanctum Leonhardum in domo parrochialis ecclesie, anno domini millesimo CC. LXXVIII., V. idus Februarii, testibus presentibus subnotatis, uidelicet dominus Johannes de Muchel canonicus Babbenbergensis et dominus Chunradus decanus ecclesie sancti Stephani Babbenbergen sis et Chunradus et Wernhardus de curia prefati domini mei episcopi Babbenbergensis capellani et notarii, item dominus Arnoldus eciam canonicus Babbenbergensis, Fridericus, Otto, Chunradus, Ortlinus fratres de Weizenek, et Pertholdus de Vochenperge.
Orig., Pgt., von 7 anghgt. Sigeln nur Nr. i—4 und zwar stark verlelzt vor handen, k. k. geh. Haus-. Hof- und Staatsarchiv zu Wien.
Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data) 359. , in: Monasterium.net, URL </mom/AustriacoFrisingensis/443c4395-b12f-4856-a09c-6575e5eec8b8/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success