Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 350. , S. 395
Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 350. , S. 395
350.
Nos Chvnradus dei gratia Frisingensis episcopus notum esse volumus presentium inspectoribus vniuersis, quod cum dominus noster Rudolfus rex serenissimus Romanorum possessionem fori in Aspach quod bone memorie Fridericus quondam dux Austrie in feudo tenuit ab ecclesia Frisingensi et predecessori nostro pro quingentis marcis argenti ex certis causis pignori obligauit, nobis et ecclesie Frisingensi per manus karissimorum filiorum suorum Alberti, Hart- manni et Rudolfi quibus idem forum cum aliis feudis contulimus, restituisset, ius obligationis debitum in eodem foro nobis et nostre ecclesie recognoscendo, nos ad eiusdem domini nostri Romanorum regis petitionis instantiam possessionem eiusdem.fori quod pro suis vsibus necessarium habere se dicebat, sibi suisque filiis predictis restituimus nomine feudi, proprietate eiusdem fori ecclesie Frisin gensi reseruata et predictas quingentas marcas pro quibus idem forum nobis extitit obligatum, super villas Probstorf, Vruar, Schonna
370
que nobis prius pro trecentis marcis argenti ab ipso domino nostro rege fuerant obligate et quas predictis filiis domini nostri regis con- tuleramus cum aliis feudis titulo feudali, nobis idem dominus noster rex de consensu filiorum predictorum deputauit nosque ipsas ibidem duximus deputandas, ita ut predictis quingentis marcis pro quibns forum in Aspach nobis extitit obligatum, marcis trecentis prioribus agregatis in summa prefatas villas Probstorf, Vruar, Schonna cum omnibus suis iuribus nos successoresque nostri tenere debeamus pro marcis octingentis tamdiu pro ecclesie nostre vsibus obligatas, donec predicte marec octingente a prefato domino nostro rege aut a suis filiis liberisue eorum nobis vel successor)' nostro qui tunc pro tempore fuerit, integraliter fuerint persolute. Huius re i testes sunt reuerendi in Christo patres Bertoldus Babenbergensis, Petrus Pata- uiensis,1 Johannes Chymensis, Werenhardus Seccouiensis ecclesiarum episcopi, dominus Ludbicus illustris comes palatums Reni dux Bawa- rie, dominus (lecrer Raum) illustris dux Saxonie, dominus Fride- ricus purckgrauius de Nuremberck, dominus Vlricus de Tavuers et multi alii fide digni. Et nos in huius rei testimonium presentent cedulam iussimus nostri sigilli munimine roborari. Acta sunt her Wienne, anno domini millesimo CC. LXX. septimo, octano kalendas Nouembris.
Orig., Pgt., anbgdes. Sigel, k. k. geh. Haus-. Hof- und Staatsarchiv zu Wien.
Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data) 350. , in: Monasterium.net, URL </mom/AustriacoFrisingensis/4a648633-8252-472c-90a9-daf79d6daf59/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success