Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 97. , S. 121
Current repository:
Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 97. , S. 121


Sciant omnes Christi fideles, qualiter conuenit inter Heinricum Frisingensis ecclesie uenerabilem episcopum et i'ratrem eius Fride- ricum comitem de Pilstein quandam commutationem lacere sicut et fecerunt. Tradidit enim et potestatiua manu delegauit prefatus antistes memorato comiti tres uillas uidelicet Tale et utrumque Rurese ea iustitia et pertinentiis quo ipse proprietario iure possidebat. Econtra Fridericus comes retradidit et legitime delegauit predium
96
suum scilicet utrumque Suuarzhah cum omnibus eo pertinentibus in manum cuiusdam nobilis uiri Geroldi de Paingen eo pacto, quod ipse illud delegaret quocumque episcopus petisset. Huiusrei testes sunt Leupaldus marchio, Otacher marchio, Heinrieb et Gebebart comites de Burchhusen, Chunradus comes de Pilstein.Ekkeperht comes dePutene, Friderih de Loutesdorf et filii eius Berhtolt et Otto, Rapoto de Chuleup, Otto de Burchstat, Meginhart Fusil i) et multi alii. Acta sunt hec in monte Medelicensi.
Aus Meichelbeck (da in den ('odd. tradit. unfindbar), 1/2, 535, Nr. 1282/a Meiller: das Banntaidingsb. r. Ebersdorf, Arch. f. Kunde österr.Geschichts quellen, XII., 33 Sonderabdr.
Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data) 97. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AustriacoFrisingensis/5602e26b-c405-4e56-8f3b-e67122f6e977/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success