Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 332. , S. 379
Current repository:
Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 332. , S. 379


332.
Rvdolfus dei gracia Romanorum rex semper augustus. Vniuersis Romani imperii fidelibus imperpetuum. Ne rei geste Veritas calump- niantum malicia pereat et transcursu temporis euanescat, necessa- rium est eam scripture testimonio perennare. Hinc est quod ad vni- uersorum tam presencium quam futurorum noticiam cupimus per- uenire, quod nos Chunradum venerabilem Frisingensem episcopum principem nostrum dilectum omnibus iuribus prouinciali iudicio in' Heybs attinentibus quibus predecessor ipsius gauisus esse dinoscitur, volumus plene et libere congaudere, ipsius provincialis iudicii homines ad iurisdicionem et dominium memorati episcopi pertinentes ab exactionibus quibuslibet et vexacionibus indebitis ac traccionibus ad alienum forum, videlicet prouincialium nostrorum sev ciuitatum vel aliorum quorumcumque iudicum et subiudicum ad imitacionem quon dam ducum Austrie penitus eximentes, sic tamen quod in exempcionis buiusmodi indicium tria talenta denariorum Wiennensium singulis annis nostre camere vel persone cui ipsam summam deputauerimus, teneatur exsoluere, quemadmodum predecessor ipsius episcopi ipsam svmmam annuam quondam Ottoni comiti de Hardeke qui dictum prouinciale iudicium vna cum iudicio in Peilstain a ducatu Austrie obtinebat in feodum, exsoluebat. Huius rei testes sunt Fridericus venerabilis Salzburgensis ecclesie archiepiscopus, Petrus Patauiensis, Bertoldus Babenbergensis, Leo Ratisponensis, Ditricus Gvrzensis, Johannes Chymensis, Wernhardus Seccoviensis ecclesiarum episcopi. Et nos in huius rei perenne testimonium presentem cedulam sereni tatis nostre sigilli munimine iussimus roborari. Datum Wienne, anno
Fontes. Abthlg. II. Bd. XXXI. 23
3S4
domini M. CC. LXXVII., XV. blendas Junii, indictione quinta, regni nostri anno quarto.
Cod. 191. f. 37, k. Reichsarchiv zu München; Meichelbeck II./2, 30. Nr. 134.
Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data) 332. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AustriacoFrisingensis/5790d79e-f190-4149-a274-a05d3a0b8b48/charter>, accessed 2025-04-19+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success