Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 300. , S. 349
Current repository:
Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 300. , S. 349


300.
Nos Chunradus dei gracia episcopus ecclesie Frisingensis notum esse volumus presencium inspectoribus vniuersis, quod nos Gotfrido sacerdoti vicario in Lok quem propter sua merita fauore prosequimur speciali et duabus suis filiabus Margarete videlicet et Katherine, necnon matri earundem Golderune mansum unum situm apud Lok quem nunc excolit quidam Vrbanus nomine et pueri fratris eiusdem, concessimus et locauimus ad anuuum censum videlicet quadraginta denariorum Laybacensium perpetuo ex colendum, votan tes ut quamdiu predictus census quadraginta denariorum Laybacen sium fuerit officiali nostro a predictis omnibus uel altero ipsorum superstite annis singulis persolu(i)tur, tamdiu ipsum mansum uel omnes uel 'quicunque ex ipsis superstes fuerit, teneant et exco- lant pro sue libito voluntatis, nec quiequam ab ipsis uel ab aliquo ipsorum extra ordinem nomine stevre uel exaecionis cuiuslibet pre- textu eiusdem hube in posterum exigetur, nisi census quadraginta denariorum Laybacensium prenotatus. Adicimus etiam, vt quamdiu eandem hubam uel mansum tenuerint uel exeolunt, in pratis, paseuis et siluis, quemadmodum alii homines prediorum nostrorum pro se et suis animalibus habeant communionem. In cuius rei testimonium presentem cedulam conscribi iussimus et nostri sigilli munimine roboratam(!). Datum apud Lok, anno domini M. CC. LXX. tercio, XII. kalendas Decembris, presentibus testibus subnotatis, Wilhelmo notario nostro in Lok, Martino officiali nostro, Wolfoldo precone, Hermanno nuncio et aliis viris quampluribus fidedignis.
Cod. 191, f. 130, k. Reichsarchiv ru München; Meichelbeck IL/2,73, Nr. 119.
21*
324
Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data) 300. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AustriacoFrisingensis/6042fb3d-71e0-4eec-92c9-3ee3549f781a/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success