Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 228. , S. 267
228.
Actiones quas mundus ordinat, sepe delet successus temporum, nisi occurrat memoria litterarum voce testium roborata. Nos igitur Chunradus dei gratia Frisingensis notum facimus vniuersis tam pre- sentibus quam futuris, quod dissensionis et contentionis materia hucusque inter nostros predecessores et nos ex una parte et Chun- radum, Offonem et eorundem fratres de Vanstorf ex altera super limitibus siluarum et terrarum agitata diutius de consensu et bona uoluntate eorundem fratrum fuit per nostri arbitrii sententiam taliter amputata, quod videlicet a domo in qua Albero residet, sursum per directum montis et inferius per descensum usque ad finem illius lapidis qui dotem plebis in Welz ex opposite tangit, diuisionem limitum fecimus, ita quod pars illa que orientem respicit, nobis cessit, alia uero pars que iacet ad occidentem, cessit fratribus memoratis, hoc tamen pacto apposito et adiecto quod nos et homines et coloni nostri dum uisum fuerit expedire, possint cum eorum pecoribus pascendis partem dictorum fratrum frequentare ipsisque etiam fratribus et eorum hominibus e conuerso licebit habere in nostra parte dum eis
Pontes. Abthlg. II. Bd. XXXI. 16
242
placuerit, communionem tam in pascendis eorum gregibus quam in lignis recipients solummodo ad eorum edifitia necessariis et ad ignem, hoc tamen semper saluo quod neque nos tris neque die to ru m fratrum hominíbus licebit ligna de nostra silua uendere quoquo modo. Preterea hoc etiam fui m us protestat¡, quod infra terminos partis nostre que nobis cessit habere, tantum spatium terrarum ex nouo nobis licent quod ultra quantitatem feni quam habuimus ab antiquo possimus habere annis singulis sexaginta carrafas feni, insuper etiam licebit colono quem ad custodiendam siluam prefecimus, exstirpare et colere infra terminos partis nostre unum uel duos agros ad proitiendum semina in eisdem. Vt autem prefatorum limitum diuisio non possit in posterum infringi vel mutari, presentem paginam conscribi fecimus et in perennem huius rei memoriam nostri pendentis sigilli munimine eandem iussimus roborari. Acta sunt hec aput Welz, anno domini M. CC. LXIII., in octaua beati Johannis baptiste, ist is presentibus, videlicet domino Rudolfo, magistris Heinrico, Chunrado et Ottonc Frisingensis curie tunc notariis et capellanis, Heinrico dicto Vertingo, Chvnrado et Offone fratribus de Savrawe, domino Swichardo de Chaetç t), Heinrico et Libardo tunc officialibus in Welt; et in sancto Petro aliisque multis viris ydoneis et fidedignis.
Orig., Pgt., 4 anghgte Sigel ausgerissen, k. Reichsarchiv zu München; ebend. auch Cod. 191, f. 16; Meichelbeck II./2, 42, Nr. 66.
Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data) 228. , in: Monasterium.net, URL </mom/AustriacoFrisingensis/677b773e-a85c-4651-9a4d-a608fdc2efda/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success