Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 226. , S. 264
Current repository:
Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 226. , S. 264


239
Waldcnberch et connu heredes resignauerunt in manus ipsius domini episcopi omne ius quod videbantur habere in Wartenberch et Ochó- lach et Trasich, renunciaruntque omnibus actionibus siue impeticioni- bus quas paler illorum et ipsi et eorum heredes mouere poterant uel possent contra ecclesiam Frisingeusem. Econuerso autem ipse dominus noster episcopus pro huiusmodi resignacionibus et renun- ciacionibus factis promisit antedictis duobus fratribus et eorum bere- dibus circa proximum nunc beati Georii festum se daturum xx marcas Aquilegensium denariorum antiquorum et conferre ipsis et eorum heredibus redditus trium marcarum Aquilegensium, quam cito pre- textu homagii siue in Carinthia siue in Carniola vel in Marchia se offerret locus pariter et facultas. Nos vero etiam eodem die pretextu concordie inter ipsum dominum episcopum et nos inuiolabiliter ob- seruande, cessimus omni iuri et actioni quod et quam solummodo super alpes inter confinia vtriusque prediorum sitas allegauimus nos habere, actionibus inposterum reseruatis et suspensis quas ad inuicem inter nos super homines proprios mouere possumus hinc et inde. Acta sunt hec apud Lok, anno domini M. CC. LXIII., IUI. nonis Junii, istis presentibus Heinrico Vertingo, Wernhero, Chvnrado et Jacobo fratribus de Lok, et Eberhardo ministeriali ecclesie Frisingensis et Leutzmanno milite de Ortenburch et Leutoldo de Waldenberch, Vllino, Chvnzone et Rinhardo et Maerchlino de Bitersperch. Et ne igitur omnia prelibata possint tradi obliuioni vel per aliquem in posterum infringi uel mutari, presentem paginam nostri sigilli muni- mine iussimus roborari et nos omnium predictorum volumus esse auctores siue gwer erga prefatum dominum episcopum contra fratrem nostrum Henricum comitem de Ortenburch.
Cod. 191, f. 14, k. Reichsarchiv zu München; Meichelbcck II./2, 41, Nr. 64
Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data) 226. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AustriacoFrisingensis/70cfac83-9501-407c-a4be-b49dfc4c0ff3/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success