Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 129. , S. 154
Current repository:
Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 129. , S. 154


129.
Notum sit omnibus presentibus et futuris, quod inter venerabi- lem Frisingensem episcopum Geroldum et Livpoldum illustrem
129
Jucem Austrie et Styrie tractatus huiusmodi interuenit, quod uidelicet idem episcopus iam dicto duci fevdum in Marchia quod Heinricus marchio Ystrie beate memorie ab ipso domino episcopo habuisse dinoscitur, iusto titulo feodali concessit in toto, scili cet in hominibus, castris, in rebus aliis quibuslibet, terris cultis per omnia et incullis. et huius feodi idem episcopus debet esse auctor contra omnem hominem ipsius ducis secundum iusticiam quod gewer uulgariter nuncupatur, sed et si idem episcnpus hoc non fecerit, omnem pecuniam quam super hoc a duce recepit, restituere in pleno tenetur eidem, et ipse dux eidem episcopo dare promisit mille quingentas marcas argenti ponderis Coloniensis et ipsius consilio centum 1 marcas, de qua pecunia in proximis octauis Pasche idem dux aput Wiennam soluet ml marcas episcopo antedicto et in proximo uenturo festo sancti Michaheiis apud Wiennam similiter ipsi episcopo soluere tenetur reliquas de marcas, isto tamen pacto apposito, quod si me m oral us dux in ipso festo Michahelis ut dictum est, has dc marcas'soluere forsan omiserit, ille ml marec quas soluit, sibi sint perdite et preterea antedictum feodum ab eo absque lite omnimoda sit solutum. Acta sunt hec apud Wiennam in nonis Aprilis, anno dom ini M°. CC. XXVIIII., mediantibus Berbtoldo venerabili sanete Aquilegensis ecclesie patriarcha et prefato episcopo Frisingensi Ge roldo et predicto duce Livpoldo quorum sigillis hec pagina ad maio rem confirmationem cernitur roborata, et episcopus unam et dux alteram obseruabit. Huius rei testes sunt Heinricus prepositus Pata- viensis, Eberhardus decanus Frisingensis, Berhtoldus plebanus de Greze et vicedominus, Heinricus nobilis de Vilalt, Chvno de Zvfe, Eberhardus de Swaebingen, Isenricus camerarius, Sighardus de Chiemberch, Reimbertus de Murekke, Otto de Perhtoltsdorf, Iren- fridus de Hintperch et alii quam plures.
Orig., Pgt., von 3 angehgt. Sigeln noch 1 und 3 in Bruchstücken vor handen, k. Reichsarchiv zu München; ebend. Cod. 191, f. 6ä'; Meichel- beck П./1, 5.
Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data) 129. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AustriacoFrisingensis/7dfe2619-6a1a-44c7-a496-bde09760cc81/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success