Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 237. , S. 277
237.
ersucht ihn, diesen Spruch zu schützen.
Reverendo in Christo patri ac domino venerabili Patauiensi episcopo Wernherus humilis sacerdos et prouisor plebis in Welz necnon sentencie papalis executor subiectionem et reuerenciam tam debitam quam deuotam. Cvm secundum apostolum omnis anima sublimioribus potestatibus teneatur esse subiecta pre ceteris nimirum ecclesie Romane que mater est omnium ecclesiarum et magistra, conuenit quemlibet qui se Christianum asserit, obedire ne paganitatis crimen incurrat dum mandato sedis apostolice contradicit, peccatum etenim ariolandi est repugnare et scelus ydolatrie acquiescere nolle. Proinde pater in Christo reuerende, ex iniuncto michi sedis aposto lice mandato venerabilem episcopum Frisingensem duxi auctoritate debita in possessionem iuris patronatus in Waidhofen, Aspach et Holenstein ecclesiarum, alios articulos nichilominus fideliter exe- quendo qui in dicto mandato continentur. Quia tamen inter cetera contradictores et rebelles tam sentencie late quam et mec execuci- onis debeo modis omnibus cuiuscumque fuerint condicionis, auctori tate apostolica per suspensionis, excommunicacionis aut interdicti sentencias cohercere, vestram in domino rogo et moneo paternitatem cum reuerencia, nichilominus auctoritate apostolica precipiendo, qua- tenus ipsam sentenciam tanquam deuotus ecclesie Romane filius et meam execucionem manutenere modis omnibus curetis, defendere sev fovere, nee in contrarium ipsos sacerdotes in sua malicia fouea- tis, qui a me publice excommunicati diuina celebrant officia in sedis apostolice contemptum et in preiudicium clauium et in scandalum plurimorum, facientes enim et consencientes pari pena scripture testimonio puniuntur.
Cod. 191, f. 26', k. Reichsarchiv zu München; Meichelbeck IL/2, 95, Nr. 162.
252
Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data) 237. , in: Monasterium.net, URL </mom/AustriacoFrisingensis/8465c2a2-6e50-42fb-bff3-18105201bc8a/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success