Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 368. , S. 418
368.
Nos Rudolfus dei gracia Romanorum rex semper augustus scire volumus vniuersos presentes litteras inspecturos, quod ad honorem be- atissime Marie sacrosanete matris domini nostri Jesu Christi que spe cialis Frisingensis ecclesie dinoscitur esse domina et patrona, iuxta requisionem et instantiam honorabilis viri Heinrici prepositi eiusdem ecclesie capellani nostri dilecti, omnia iura, libertates que vel quas capitulum memorate Frisingensis ecclesie temporibus bone memorie
393
Friderici ducis Austrie generaliter vel specialiter habuit de muta .4iii' theloneo tam per aquas quam per terras de vino et victualibus non soluendis, eidem capitulo et canonicis sepedicte ecclesie Frisin- gensis rata et intacta per omnia volumus conseruare. Quapropter vniuersis mutariis et officialibus per Austriam constitutis damus firmiter in mandatis,: quantenus vinum et victualia ad meusam dicto- rum capituli et canonicorum Frisingensis ecclesie pertinentia tam per aquas quam per terras permittant sine muta qualibet libere per- transire. Et ut premissa perpetuam obtineant firmitatem, presentes litteras sepedictis capitulo et canonicis ecclesie Frisingensis in eui- dens eorum testimonium concedimus nostri sigilli munimine robo- ratas. Datum in castris ante Brodam, XV. kalendas Nouembris, indictione nona, anno domini millesimo octuagesimo, regni vero nostri octaua.
Aus Bestätigung Herzog Albrechts, ddo. 1289, 16. Apr., Wien (Nr. 400).
Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data) 368. , in: Monasterium.net, URL </mom/AustriacoFrisingensis/850bd244-cea9-4f06-ac87-12495466642a/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success