Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 171. , S. 194
Current repository:
Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 171. , S. 194



In nomine patris et filii et spiritus sancti amen. Ottakarus dei gracia dominus regni Bohemie, dux Austrie et Styrie et marchio
169
Morauie vniuersis Christi fidelibus in perpetuum. Quoniam que iustis et piis interdum ducti affeetibus presenti tempore douant nominee, non solum subrepens eneruat obliuio, immo eadem idem quandoque alii perniciose nituntur reuocare, infringere vel mutare auctrice que verita(ti)s est emula, leuitate, quapropter necessario et salubriter est inuentum, quod donaciones racionabiliter et rite facte (vt) in sue firmitatis perseuerent robore, soripti perpetuacione atque memoria perennentur. Illa auteni digna precipuo sunt aput homines firmitate, que aput conditorem he miau m auctoribus suis eterne felicitatis dona preparant sempiterna, sane quia decens esse iudicamus pariter et honestum, quod debeamus singulorum obsequia prouisionis oculis intueri et illorum commodo et vtilitati facilius iutendere, qui pro honore nostro ampliando honera grauia et labores continuos susti- ueut et propter terrarum noslranim quietem et commodum obtinen- dum passi sunt rerum suarum dampnum pariter et iacturam. Tune enim honor noster proíectiua suscipit incrementa et lauore multi- plici decoratur, cum illos diligimus qui semper circa nos in sincere tidelitatis opere perstiterunt >), ex quibus vnum esse venerabilem patrem et amicum nostrum dominum €hunradum Frisingensem epis- copum non ambigimus qui circa nos et terras nostras etiam cum rerum suarum ammissione in omni deuocionis et fidei constancia perstitit opere lucessente(l). Notum sit igitur vniuersis Christi fide libus tam futuris quam presentinns banc paginam inspectuns, quod ex domine Margarete dilecte vxoris nostre consensu et bona ipsius voluntate plenariter accedente, ad instanciam et ob amorem dioti domini Frisingensis episcopi et precipue ob reuerenciam et honorem sanete dei genitricis virginis Marie que in Frisingensi ecclesia esse dinoscitur domina propicia et patrona, vniuersos homines cum eorun- dem heredibus qui quondam uobilis comitis Albrehti de Weiselberch et uobilis viri dicti Preis fueraat, qui nunc vero ad eandem vxorem nostram iure hereditario et ex illa ad nos dinoscuntur tytuln donaci- onis facte propter nuptias deuoluti, siue sint militares sev populares aut cuiuscunque sexus vel condicionis fuerint cum omni iuris et domini i plenitudine que in illos et eorum heredes nos et dicta vxor nostra habere dinoscimur, memorate Frisingensi ecclesie nos et eadem vxor nostra donamus libere in perpetuum possidendos et hoc
1 Codex hat prestHeniDt.
170
facimus in recompensacionem dampnorum que per cedem, incendium et rapinam prelibatum dominum eiusdem ecclesie episcopum in suis prediis et hominibus propter nos a rege Vngarorum recognoscimus recepisse. Vt autem presens nostra donacio maius robur suscipiat, aiiquorum supradictorum hominum nomina quos secundum pretac- tam formam vna cum prefata vxore nostra donauimus, sepe dicte ecclesie duximus exprimenda que sunt hec, primo milites videlicet Alkerus de Reutenberch, item Heinricus et frater suus de Werde, item Rudolfus de Nazenvelt, item Vlricus, Gotfridus, Marquardus et Wnlfingns de Preisekke, item Gebhardum(!) iudicem et fratrem eiusdem de Gutenwerde, item parentelam illam que sumpsit originem de genere illorum qui dicuntur Chauzer, item aliam parentelam que est de genere illorum de Preutenowe ceterosque vniuersos quibuscunque vocentur nominibus aut in quocunque locorum habitent et morentur dum tantum sint de familia et de domo aut quondam fuerint illorum quos prediximus, videlicet nobilis comitis Albrehti de Weisselberch et nobilis viri dicti Preis, nos et antedicta vxor nostra donauimus supramcmorate ecclesie Frisingensi, vt prelibato eiusdem episcopo et vniuersis eius successoribus omnia felicitatis seruicia cum summa et debita reuerencia exhibeant et honore. Igitur vt hec omnia tam aput nos quam aput posteros nostros rata et firma semper perma- neant et inconuulsa, presentem paginam ad euidens nostre et sepedicte vxoris nostre donacionis testimonium conscribi fecimus et vtriusque sigilli pendentis munimine iussimus roboran. Acta sunt hec anno in- carnacionis domini M. CC. LIIII, indictione XII, pridie kalend. Aprilis t).
Cod. 191, f. 39, k. Reichsarchiv zu München; Meichelbeck П./1, 41.
Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data) 171. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AustriacoFrisingensis/88c10211-dd77-4be8-a8a2-8162d8cc89d8/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success