Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 79. , S. 107
Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 79. , S. 107
79.
nitz u. s. w. in Kärnlhen u. Steiermark.
In nomine sánete et indiuidue trinitatis. Ad omnium Christi fide- lium noticiam perpetuamque memorie cautelam Uteris conmen- dauimus (!), qualiter contentio que erat de decimis quas in archi- episcopatu Salzburgensi saneta Frisingensis possedit ac possidet ecclesia, iuxta conmunem assensum utriusque ecclesie fidelium deter- minata est. Conuenit namque inter uenerabiles pontifices predic- tarum ecclesiarum, ut domnus Ellenhardus Frisingensis episcopus de tribus curtiferis quibus uelit sibique placeat apud Wertse, deci- mam integram babeat, de reliqua autem decimatione ipse terciam, duas uero domnus Gebehardus arebiepiscopus partes aeeipiat, item de prediis Frisingensis ecclesie in loco Chatzis positis conplacuit, ut presul Frisingensis de curtifero uno quo uelit, decimam integram habeat, de ceteris decima in tres partes diuidatur, quarum una sit episcopi Frisingensis, due archiepiscopi Juuauiensis. Et ut hec conuentio perpetualiter inconuulsa permaneat domnus E. Frisin gensis episcopus conmuni consilio fidelium suorum tam clericorum quam laicorum cum manu aduocati sui Ottonis unum mansum Sclauonicum in predicto predio Chatzis in uilla que dicitur Pederdorf in manum archiepiscopi nec non aduocati sui Engilberti in proprium tradidit atque delegauit et cum hoc partem decimationis que sibi
Footes. Abthlg. II. Bd. XXXI. 6
82
cessit, concambiuit. Testes Egilpreht, Hartnit, Odalschalch, Marh- uuart, item Maruuart, Meginhart, Gebehart, Hartnit, Ernest, Ger, Odalscalch, Amalrih, Ekkihart, Hartwic, Guntheri, Eppo, Walt- frit, Tagani, Reginolt, Odalrich, Etih. Preterea, cum tractarent de basilicis quas in Liburnia Fisingensis ecclesia habet, una scilicet sancti Petri apud Frezna, altera sancti Michahelis apud Bosanriza, terciam sancti Martini apud Velah. earundem aduocatus ecclesiarum A. iuramento firmauit, quod prenominate ecclesie terminationem tocius populi qui habitat infra terminos, in sequentibus annotatos xxx annos absque proclamatione obtinuerint ideoque iure eandem perpe- tualiter obtinere deberent, his quidem signis et circumscriptioni- bus, sane de loco ubi Lisara influit fluuium Tra. ad uillam que dici- tur Zregiah et de hac uilla ad illam que uocatur Fuhta et inde ad montem Huonaresperch et per circuitum montis illius, nec non ab utraque ripa flnminis Molna ad acumen montis qui dicitur Turo, in litore etiam predicti Tra sursum ad paludem Gerlindamos nomina- tam. Quo finito conmuni assensu utrobique laudatum est, ut quic- quid decimarum archiepiscopus cuius parrochia est et regimen epis- copale, infra predictarum ecclesiarum terminationes a populo uel exegit uel inposterum exigere potuerit, hoc in duas diuidatur partes, quarum una episcopo Juuauiensi, altera Frisingensi persoluatur pon- tifici, excepta decimatione prediorum que tunc temporis in Liburnia sancta Frisingensis possedit ecclesia, quam episcopus Frisingensis sine particione integram obtineat. Et si forte tres prescripte ecclesiç a populo longius remoto uiarum longitudine et itineris difficultate facile non possint uisitari, noue ibi a presule Frisingensi consultu tamen et ordinatione archiespiscopi edificentur, quas uel archipresul consecret et populum iuxta uelle peticionemque episcopi Frisingensis terminet uel sibi idem faciendi potestatem conmittat. Et ut hoc pactum stabile et inconuulsum perseueret, sepe dictus domnus E. Fri singensis episcopus conlauda(n)tibus suis clericis, militibus serui- eiitibus cum manu aduocati sui A. mansum unum Sclauonicum et di- midium in loco qui dicitur Lengindorf in manum domni Gebehardi Salzburgensis archiepiscopi nec non et aduocati sui E. in propriam tradidit et delegauit, sicque decimarum portionem que sibi cessit, con cambiuit atque redemit. Huius rei superioris conuentionis testes svnt.
Cod. 189, f. 25, k. Reichsarchiv zu München; ebend. auch Codd. 238, f. 114 u. 191, f. 109 u. 96; Meichelbeck 1/1, 273; Resch: Aet. mill. 92.
83
Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data) 79. , in: Monasterium.net, URL </mom/AustriacoFrisingensis/9b49d010-3084-4092-8892-9b66f2af8817/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success