Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 149. , S. 171
149.
Rudgerus dei gracia Patauiensis episcopus omnibus presentero litteram inspecturis salutem in domino. Notum uobis faeimus, quod cum decima parrochialis ecclesie in Probstorff quam ecclesia sanete Marie in Liligenueld ex donacione dueum Austrie dum uiuerent, possi- debat, post obitum domini Friderici ducis Austrie qui eam ab eccle sia Patauiensi feodaliter possedit, ad nostrum deuoluta dominium esset uacans, nos deuocionem eiusdem ecclesie et continua seruicia nobis exhibita et exhibenda in posterum aduertentes, ob remedium quoque anime nostre (nec non et) antecessorum et successorum nostrorum receptis ab ipsa ecclesia centum libris quas in necessi tates recdificationis castri nostri in Greifenstain et municionis ciui- tatis nostre in saneto Yppolito conuertimus, ipsam decimam ad usus fratrum dicte ecclesie tradidimus perpetuo possideudam. Vt autem bec nostra donatio prefate ecclesie cum consenssu(!) capituli nostri facta obseruetur eidem ecclesie a nostris successoribus et robur obtineat firmitatis, ad confirmationem et in testimonium huius rei pre- sentem litteram ipsi ecclesie dedimus robore sigilli nostri et capituli communitam. Huius rei testes sunt Pilgrimus abbas de saneta Cruce, Pertholdus abbas de Poumgartenberge, Dietricus abbas de Alders- pach, Ernestus abbas in Wilheringe Cisterciensis oidinis, Gerho- chus arehydiaconus, Vlricus de Marnunge(?) arehydiaconus, Diet-
Funtee. Ahtblg. It. Bd. XXXI. 10
146
marus plebanus canonici Patauienses, Hadmarus de Wesin, Otto de PoMsemunster laici. Datum Patauie anno domini millesimo CCXLVII., quarto idus Julii, pontificatus nostri anno quartodecimo.
Cod. 871, el. Österr. 78 (XV. Jhrh.). k. k. Haus-. Hof- und Staatsarchiv zu Wien.
Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data) 149. , in: Monasterium.net, URL </mom/AustriacoFrisingensis/af9e4429-5085-4b97-b4a5-9da7a01238a3/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success