Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 281. , S. 332
Current repository:
Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 281. , S. 332


281.
Nos Chvnradus dei gracia Frisingensis episcopus vniuersis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris volnmus esse notum, quod cum inter nos et ecclesiam nostram ex una parte et dominum Heinricum de Welfsperch ex altera super diuersis contencionum generibus, iuribus videlicet, possessionibus et aduocatiis que uel quas idem Welfspergarius in preiudicium ecclesie nostre sibi contra iusticiam usurpabat, ort a esset materia questionis, ad tollendam indifferenter omnem actionem que nobis contra ipsum vel sibi contra nos competere poterat hine et inde, in venerabilem fratrem dominum Fridericum prepositum Frisingensem extitit inter nos et predictum Heinricum de Welfsperch amicabiliter tamquam in arbitrum compro- missum, promittentes ex utraque parte fide data uice sacramenti ratum tenere atque firmum quiequid idem prepositus super omnibus controuersiis, litibus atque causis inter nos duxerit arbitrandum. Ex diffinitione ¡intem arbitri i quod prefatus Fr. prepositus promulgauit iuxta formam subnotatam, dominus Heinricus de Welfsperch renun- ciauit de plano omni iure aduocatie quod sibi hactenus usurpauerat per vniuersum nostrum predium Inticense, adeo quod de cetero nec ratione aduocatie, nec occasione alicuius alterius iuris ab hominibus aut possessionibus nostris aliquid exiget aut requiret. Ad hec in recompensationem dampnorum que nobis idem Heinricus et homines sui intulerunt ab antiquo, resignauit in manus nostras idem Heinricus de Welfsperch ex forma arbitra promulgati predia sev possessiones in Gesyez que uel quos tenuerat a nobis pro quadraginta marcis nomine' pignoracionis sev ypotece, et nos e conuerso ex forma pre- dicti arbitri i inuestiuimus ipsum H. et homines suos de feudis suis que ab ecclesia Frisingensi sine contradictione titulo feudali in quieta possessione actenus tenuerunt, indulgentes et perdonantes ipsis quiequid hue usque damni intulerunt ecclesie Frisingensi, vt de cetero talia non committant. De prediis autem nostris in Marpach et de aliis possessionibus, obligacionibus sev ypotecis
307
quas sepedictus Heinricus uel homines eius detinent, ipsi nobis uel jirocuratori nostro aut hominibus nostris facient plenam iusticiam cum super hoc fuerint requisite nos et homines nostri ipsis idem cum requisierint, faciemus ex forma arbitri i promulga ti. Si quas lamen possessioues sepedictus Heinricus de Welfsperch vel homines sui ab hominibus nostris sine coactione et violentia conquisierunt, illas tenebunt cum bona nostra decetero voluntate. Nos autem in huius arbitrii perenne testimonium presentem cedulam nostri et pre- dictorum prepositi et capituli Inticensis et Heinrici de Welfsperch nec non Swilicri de Richonberch iussimus sigillorum munimine roborari. Acta sunt hec anno domini milJesimo CC. LXVIIII., aput Inticam, pridie idus Nouembris presentibus testibus subnotatis, domino Friderico preposito et Heinrico canonico Frisingensi, Chvn- rado decano Inticensi, Hermanno et Wernhardo canonicis sancti Andree Frisingensis, Rudgero de Niderndorf et Heinrico dicto Sweuo, Hiltgrimo de Tayst, Wluingo de Caellen, Wilhelmo et Heinrico fra- tribus de Tayst, Vlrico de Hose, Friderico de Ohswisen militibus, Swikero de Richenberch, Hvglino de Velturnes, Heinrico Liecht- schirben, Vlrico Povmhvs, Heinrico Chleiber et Marquardo fratre suo, Perehtoldo de Inticina, Vlrico Canpriat(?) cum tribus filiis suis Ch., F. et Vlrico et aliis Cde dignis.
Orig., Pgt., ron 5 anghgt Sigeln nur Nr. i, 2 und 5 sehr beschädigt vor- Jianden, k. Reichsarchiv zu München; Meichelbeck IL/2, 05, Nr. 102.
Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data) 281. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AustriacoFrisingensis/c0cde08d-57ae-46ca-bc2a-314af87a4201/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success