Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 280. , S. 330
280.
Nos Chvnradus dei gracia Frisingensis episcopus presentibus protestamur et scire volumus vniuersos presentium noticiam babitu- ros, quod nos cum domina Alhede vidua et heredibus Wernheri quondam officialis nostri in Lok super diuersis questionibus .... de quibus inter nos et ipsos actio qualitercumque moueri poterat (hinc et in)de, per amicubilem composicionem sumus finaliter et per omnia
305
complanati, ita (quod iam dicta vi)dua et heredes prefati nec ex con tractu nec ex quasi contractu, nec ex (delicto nec e)x quasi delicto nobis tenentur in aliquo obligati, nec nos ipsis sumus (in aliquo de)bitores nisf in quinquaginta marcis Aquilegensium nouorum quos
nomine harii ipsis heredibus persolui procurabimus in festo
beati Jacobi proximo .... venturo. Ad hec prefata vidua et heredes precauebunt sine fraude quod (Ru)dgerus seruus ipsorum qui homi- nem nostrum filium Morliui in Lok interfecit, ad dis(tri)ctum nostrum in predio Lok aliquatenus non accedet nisi parentes ipsius interfecti eundem reuocari procurent voluntarie, non coacti, amicicie ipsorum per emendam aliquam reformatum. Insuper expressum inter nos et ipsos heredes extitit et adiectum, quod questionem illam quam pro xxvi marcis Aquilegensium mouere intendunt contra dominum celera- rium Nycolaum, prefati heredes usque ad nostram reuersionem a partibus Bawarie versus Lokam teneant in suspenso, vt tunc si de prefata pecunia eundem Nycolaum conuicerint coram nobis, idem Nycolaus ipsis heredibus ad arbitrium nostrum adiunctis nobis ad hoc aliquibus de parentela ipsorum debeat emendare prout nos tunc fuerimus arbitrati. Et in huius rei testimonium presentem cedulam uostri et heredum et aliorum qui interfuerunt, iussimus sigillorum munimine roboran. Acta sunt hec anno domini M. CC. LXIX., tercio idus Octobris, presentibus testibus subnotatis, videlicet domino Mor- hardo preposito Werdensi, domino Heinrico de Hvnswich et magistro Heinrico canonicis Frisingensibus, magistro Hermanno notario et Wernhardo vicedomino canonicis sancti Andree, Vlrico capellano, Wilhalmo notario clericis, domino Nycolao de Reutenberch et domino Chvnrado de Lok militibus, Lienhardo de Chlingenwelds, Wernhero et Jacobo fratribus de Gvtenberch, Rudgero de Plinten- pach, Wernhero sagitario de Lok, Wlfingo et aliis quam pluribus fide dignis.
Cod. 191, f. 4, durch Nässe theilweise schadhaft und im Texte die Lücken aus dem Sinne completirt, k. Reichsarchiv zu München; Meichelbeck II./2, 64. Nr. 101.
Fontes. AI,!big. II. Bd. XXXI. 20
306
Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data) 280. , in: Monasterium.net, URL </mom/AustriacoFrisingensis/cad007f0-5db3-4dd5-9321-97f6db66958c/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success