Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 106. , S. 130
Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 106. , S. 130
106.
In nomine sanete et indiuidue trinitatis. Chunradus gratia dei Patauiensis ecclesie episcopus uniuersis Christi fidelibus eterne uite salutem. Quia propter instabilem humanarum rerum transcursum multa sepius a memoria hominum tolluntur, ideirco pro bono pacis necessarium duximus, ut que nobis coram positis discussa et deter minata fuerunt, scripto posteris in memoriam reuocemus. Eapropter omnibus in gremio sanete matris ecclesie constituas notum faeimus, quemadmodum in presentia nostra decisa sit lis et controuersia que diu inter dilectum fratrem nostrum Ottonem Frisingensem episcopum et dilectos i'ratres nostros de Sitanstetten pro quibusdam decimatio- nibus apud Clusam multis querimoniis et contentionibus est agitata. Itaque cum apud Laureacum in communi capitulo clericorum esse- mus constituti, utramque partem abbatem scilicet predicti monasterii
v
Fridericum et Odalricum prepositum de Ardakker quem predictus trater no«ter Otto episcopus uice sua ad nos transmiserat, diligenti animaduersione et discussione audiuimus, donec per multa tandem ad id uentum est, quod hi i tres, Chalcelimus scilicet decanus de Ensa, Herboto decanus de Puhilarn et Gerhardus plebanus de Wol- vesbach per uirtutem sanete obedientie interrogati sub stola sua in plenario iurauerint, omni capitulo eis assentienti, quicumque parro- chiam Aspach canonice possideret, quod et decimationes apud Clu sam eodem iure habere deheret. Sed cum in hoc fratri (nostro) Frisingensi episcopo minus adhuc satisfactum esse uideretur, in occursum eius apud Aspach deuenimus, et quod iam dicti sacerdotes apud Laureacum iurauerant, hoc decretarii ducis, Ratso scilicet et Hadericus et Willehalmus ibidem eo presente multis eis assentienti- bus iurauerunt. Unde communis sententia et consensus omnium de- creuit, iam dietam litem iuste admodum esse decisam et predictos fratres ac monasterium pro iam dictis decimationibus nullatenus debere ulterius fatigari. Huius rei testes sunt hii, Chadalhohus pre- positus maioris ecclesie, Odalricus abbas de Clunikcha, Odalricus
105
propositus de Ardakker, Dietmarus propositus sancti Floriani, et de choro Otto de Witen et Adalgohus(!), Hubertus de Pirenbach et Rant- wicus, Alramus quoque de Cheraha, Pabo de Hollingen, Egeno et frater eius Alramus de Vrla, Manegoltus de Wesen, Dietericus de Werdarn, Hartmvt pincerna. Gerhart de Grazberge, Hartwicus Poum, Marchwardus de Gluzze et frater eius Dietericus et alii di- uerse conditiouis quam plures.
�?ec ita gesta sunt anno dominice incarnationis M°C°L°.VIII°., indictione VI*.
Orig., Pgt.; Archiv des Klosters Seitenstetten.
Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data) 106. , in: Monasterium.net, URL </mom/AustriacoFrisingensis/d0ca59fd-b2b9-43b0-8d54-ff3c83c7fb8e/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success