Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 274. , S. 325
Current repository:
Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 274. , S. 325

274.
In nomine patris et filii et spiritus sancti amen. Notum sit omni bus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris, quod domina Petrisa vxor quondam domini Rvdolfi militis de Resen cum manu et consensu filiorum suorum Ortolfi et Ysenrici pro remedio anime sue et progenitorum eius Irmigardem ancillam suam iure proprietatis siue mancipii sibi per omnia pertinenrem, sano corpore et mente sanete Marie dei genitrici perpetue virgini ecclesie Frisingensis übe- raliter, simpliciter atque pure tradidit, isto pacto quod eadem Irmi- gardis et omnes pueri eius quos de se produxerit, tam masculi quam femine omni libertate et iure gaudeant quibus utuntur ceteri homi nes ecclesie Frisingensis qui dieuntur vrbores livte. Ad maiorem huius rei euidentiam capitulum Inticense hoc scriptum sigilli sut munimine roborauit. Actum est anno domini millesimo CC. LXVIII.,. in monasterio Inticensi. Testes sunt magister Got(scalchus) scola- sticus Inticensis, domini Chvnradus Taveler, Marquardus filius quon dam domini Heidenrici militis, Altmannus filius quondam domini Heinrici militis canonici Inticenses, Heinricus Scolaris de Virga,. Heinricus Leo camerarius, Marquardus et Heinricus fratres filii quondam Rudgeri militis de Intica, Berhtrammus et alii quam plures.
Orig., Pgt., anhgd. Sigel stark verletzt, Stiftsarehiv zu Innichen.
Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data) 274. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AustriacoFrisingensis/e30da716-8685-4ab9-9f58-b065ab3be6f0/charter>, accessed 2025-04-22+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success