Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 251. , S. 294
251.
Nos Ch. dei gracia Frisingensis episcopus notum esse volumus omnibus presens scriptum intuentibus, quod cum homines constituti in prediis nostris Reuchlinstorf et Mvlevten a Leupoldo de Sachsen gange fidele (!) nostro insulam iuxta Mvlleuten et Hage et Goldruns sitam que wlgo dicitur Chleinwerde, quam etiam idem L. a nobis in feodo tenuit, in suos communes vsus comparassent sub pensione tamen vnius libre ipsi L. et suis heredibus annuatim in festo sancti Georii persoluenda, adiecta pena dupli si quando premisso die non foret talis pensio persoluta, dicti homines de Reuchlinstorf et Mul leuten de consilio et voluntate nostra datis pre(t)acto L. octo libris Wiennensis monete predictam insulam libere et absolute suis vsibus conquisierunt perpetuo seruituram, eximentes se a pensione libre memorate et a pena dupli que in primo contractu fu eral constituía. Nos itaque facta nobis libera resignacione memorate insule a prefato L. fidele nostro ipsam insulam cum pascuis, pratis, siluis, viarum exitibus et omnibus commoditatibus contulimus et applicuimus prediis memoratis et hominibus residentibus in eisdem communibus eorum vsibus perpetuo libere profuturam, dictus quoque L. de Sachsengange in sepe dicta insula nichil iuris sev commoditatis deinceps habebit, nisi quod licit urn erit si hi per communem viam eiusdem insule sua peccora ad pascua alia quam in eadem insula ire et redire, currihus etiam eiusdem L. patebit transitus per eandem
269
viam ipsiiis insule, hec inquam duo commoda habebit ipse L. et sni heredes absque dampno in eadem silua aliqualiter committendo. Et vt hec omnia rubur perpetue optineant firmitatis, sigillum nostrum et ipsius L. de Sahsengange apponi fecimus huie carte, testibus qui aderant, subnotatis, Vlrico, Chvnrado et Chvnrado nostris notariis et capellanis, Leupoldo plebano de Enzenstorf, Wernhardo de Waldeke ministeriali nostro, Hechone et Ortwino militibus de Sahsengange, Rudberto iudice nostro, Walthero balistario de Waidhoven, Tachsen- pechen balistario, Friderico Mulhover, Chvnrado antiquo iudice, Chvnrado granatore et aliis fide dignis. Acta sunt Enzenstorf, in die Omnium sanctorum, anno domini M. CC. LX. quinto.
Cod. 191, f. 22, k. Reichsarchiv zu München; Meichelbeclt II./2, 47, Nr. 76. Orig., Pgt., angeblich in der Gemeindelade zu Miilleiten.
Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data) 251. , in: Monasterium.net, URL </mom/AustriacoFrisingensis/ef2813e4-bc9d-490a-9def-07b0a5f9f4e0/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success