Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 4. , S. 31
Traditio Machelmi de Polasinga.
In dei nomine. Cogitante uel tractante me de anima mea seu de uita futura, ut in quantitate apud pio domno ueniam merear acci- pere, idcirco ego Machelmus propriam hereditatem quod domnus meus Oatilo in hereditatem mihi constituit atque tradidit et confir- mauit in loco quae dicitur Polasingas ad ecclesiam beate et inteme- rate uirgiuis Mariae domum episcopalem quae nuncupatur Frigisin- gas. Actum in castro quae nuncupatur Uueles sub die consule quod est VI. idus Septembres, indictione prima, anno XXVIIII. regni domni et inlustrissimi ducis Tassilonis, et ipsum locum quod supra diximus, Polasingas cum omni utensilia, pratis, siluis, pascuis aquarumque decursibus, agros uel ueneas, similiter domos et mancipias, inprimis Uuolfpald cum sua uxore et iii filiis, Deotleip cum sua (uxore) et tribus filiis, Deotleih cum sua uxore, Pirhtilo cum duobus filiis suis, Uuolfhram, et haec sunt de donatione domini sui, et istas quos ad- quisiui, Peiarin cum tribus filiis suis, Sigolt cum sua filia, Pezzila cum duobus filiis, supra id quod scripti sunt, unum uindemiatorem nomine Reginperht in omnibus numero complentur. Et haec sunt testes (qui) occuli(s) uiderunt et auribus ad testibus tracti, inpri mis Uirgilius episcopus testis, Megilo testis, Benedictus diaconus testis, Salomon, Üauid, Einhart presbyter, Heripald, Farit Popilo (!), Cote deo amo.
Ego Uuatto presbyter scripsi iussus ab domno meo Machelmo.
Cod. 187, f. öS. k. Kiiehsarchiv zu München; Meichelbcik I./2, S7, Nr. öl.
Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data) 4. , in: Monasterium.net, URL </mom/AustriacoFrisingensis/f42f66e5-49e1-4dcd-9418-3c38dcbb6867/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success