Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 67. , S. 94
Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 67. , S. 94
Justum et rationabile uidetur, ut quicquid ssecularibus agitur negotiis, testimonio ueratium testium et serie litterarum ita ligetur atque firmetur, ne postmodum ullo modo dissolui uel infrigi quaeat(!). Proinde nouerit industria omnium, qualiter placuit atque conuenit in ter uenerabilem Egilbertum episcopum et canonicos sanctç Frigisin- gensis çcclesiç una cum domno Werinhario preposito ac magistro fratrum eorundem quoddam concambium facere, sicut et fecerunt. Tradidit namque idem uenerandus antistes cum manu aduocati sui Odalscalchi in maims eiusdem domni W. et aduocati sui Altmanni comitis de rebus ecclesiae sue loca infra nominata id est Fiohta cum çcclesia decimata, excepta tantum decima que pertinet ad pauperes, Oparandnrf quoque et Zorogeltinga cum çcclesiis in utrisque locis constructis et quicquid in benefician habuit domnus supradictus tam in mancipiis quam in rebus ceteris, insuper post obitum uite sue ad 0(pa)ranpahha, quod prefatus senior precaria possessione tunc possi- debat, item ad Nidaranpahha post obitum Ariponis, cui precario nihilo- minus iure illud erat concessum, cum ecclesiis in utrisque locis consti tutis, excepta item decima que ad pauperes pertinet,' et molendinas ii. unam ad Frigisingam, alteram ad Weidland, totum atque integrum ad usum canonicorum in sede supradicta Christo famulantium tradi dit atque firmauit, conplexis quoque ad item concambium locis his, id est Weingi et Erlipah omnibusque que ad hoc tempus in beneficium erant concessa ab episcopis, cum mancipiis utriusque sexus tam in predictis locis manentibus quam etiam his que de parte cpiscopatus usque in locis potestati fratrum concessis habitare uidebantur. Econ
69
tra prelibatus domnus W. cum manu aduocati sui A. in manus uene- randi E. episcopi et aduocati sui 0. de rebus fratrum in comitatu Carniola quicquid eisdem fratribus dono et largitate bone memorie Heinrici imperatoris traditum erat, in recompensationem traditionis supradicte potestatiua manu retradidit, consentientibus et ambarum partium traditiones collaudantibus tam uniuerso clero quam populo et cunctis pariter fidelibus suis tam nobilibus quam ex familia, et totus huius commutationis tenor hoc fine ac ratione conclusus et per- fectus est, ut tota ratio predictç commutationis euo perpetuo ob com mune conpendium utriusque partis stabilis et inconuulsa perma- neat. Testes Perahtold, item Perahtold, Odalrich, Hartuuich, Jagob, Dierich ( ! ), Weriant, Wazaman, de familia Heilrih, Reginhalm, Cbuonrad, Geruuic, Epararo, Waldman, Razo, Rihker, Erchanfrid.
Cod. 188, f. 234', k. Reichsarchiv zu München; Meichelbeck I./l, 232.
Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data) 67. , in: Monasterium.net, URL </mom/AustriacoFrisingensis/ff2ebc91-ec0a-4448-922b-2db8780b0c71/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success