useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Baumgartenberg, Zisterzienser (1149-1708) 1240 VII 12
Signature: 1240 VII 12
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
12. Juli 1240 (1240: ca.), Passau
Rudiger, Bischof von Passau, trägt dem Abt von Wilhering und dem Dechant von Enns auf, dem Kloster Baumgartenberg alle vorenthaltenen Zehente zurückzustellen.
Source Regest: 
OÖUB 3 (Wien 1862) S. 80-81, Nr. 75
 
x
R. dei gratia Patauiensis episcopus dilectis in Christo fratribus abbati in Willeheringe et archydiacono et decano Laureacensi fraternam in domino karitatem. Cum unicuique in iure suo adesse ex debito nostri officii teneamur, maxime tamen loca deo dicata et personas religiosas in iure suo debemus modis omnibus confouere. Hinc est, quod, cum ordinem cisterciensem et precipue ecclesiam sancte Marie in Poumgartinberge meritis deuotionis ipsius exigentibus speciali fauore et gratia prosequamur et ex indulgentia nostra decimationes quarumdam grangiarum suarum, siue ipsas in mansus redigere uoluerint siue non, debeant possidere libere et quiete, sicut ipsas a principio sue fundationis possedisse libere et sine contradictione qualibet dinoscuntur, nec nos ipsi ecclesie hac in parte deesse iuris auxilio ualeamus, per uirtutem obedientie uobis districte precipiendo mandamus, quatenus auctoritate nostra tam laicis quam clericis arctius iniungatis, ne in preiudicium uel grauamen indulte ipsis libertatis aliquid audeant attemptare. Omnes uero, qui rebelles extiterint huic facto, si clerici fuerint, suspensos ab officio et beneficio ad nostram presenciam recepturos penam debitam pro delicti meritis euocamus. Laicos uero per subtractionem diuinorum et sententiam excommunicationis districte uolumus cohercere. Vos etiam in executione huius mandati nostri sic geratis, ne in uos penam delinquentium refundamus, sed ut deuotionem uestram debeamus ex merito commendare. Datum Patau. IIII. Idus Julii.
Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 80-81, Nr. 75

Original dating clauseIIII. Idus Julii

Editions
  • Kurz, Beiträge. III. 423.


LanguageLatein
Places
  • Passau
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.