Charter: Baumgartenberg, Zisterzienser (1149-1708) 1251 XI 16
Signature: 1251 XI 16
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
16. November 1251, o. O.
Otakar, Herzog von Österreich, bestätigt die Freiheit des Klosters Baumgartenberg von aller Privatvogtei.Source Regest:
OÖUB 3 (Wien 1862) S. 177, Nr. 183
OÖUB 3 (Wien 1862) S. 177, Nr. 183
x
Othakerus dei gracia Dux Austrie et Marchio Morauie omnibus presentem paginam inspecturis in perpetuum. Cum omnia Cysterciensis ordinis monasteria in nostro dominio constituta nullum praeter nos habere debeant aduocatum, fratres eiusdem Ordinis et bona ipsorum in protectionem nostram recipimus specialem Mandantes districtius, ut iuxta Imperialis priuilegii sanctionem et predecessorum nostrorum Ducum Austrie concessionem nullus eosdem grauet per exactiones indebitas aut molestet in hominibus vel in bonis. Quod tamen mandatum in hominibus claustri in Paumgartenperg et in ipso claustro firmiter et districte precipimus obseruari, ut ab omni aduocatorum racione atque exactione tam ex presenti nostra concessione quam ex communi Ordinis libertate omnino sit liberum et exemptum. Homines quoque eiusdem claustri exemptos esse volumus a generalibus placitis et priuatis, nisi propria venerint voluntate, Statuentes, ut nullus nostrorum Judicum vel aliorum officialium seu preconum quicquam Juris sibi de cetero, nostro vel alieno nomine vendicare audeat in eisdem Hoc excepto, quod si fur vel facinorosus pro maleficio in eis fuerit deprehensus, sine omni emolumento praecinctus tamen cingulo nostro Judici vel aliorum, in quorum dicione maleficia perpetrentur, debeat presentari, ut iustum fuerit puniendus. Id ipsum in omnibus suis possessionibus volumus observari. Et quia omnia cenobia eiusdem Ordinis in Austria constituta etiam quantitatem salis sine teloneo transducendi liberam habuerunt hactenus facultatem, nos antecessorum nostrorum piis studiis provocati prefatum monasterium saltem in aliqua parte eadem gaudere volumus libertate, videlicet ut unum talentum salis maioris ligaminis transducant libere sine Muta. Nequis igitur ipsum monasterium in prefata gratia grauare audeat vel modo quolibet perturbare, presentem paginam eis conscribi fecimus et sigilli nostri munimine roborari. Datum anno domini Millesimo CC. Quinquagesimo primo, Sexto decimo Kalend. Decembris.
Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 177, Nr. 183
Original dating clause: Sexto decimo Kalend. Decembris
Editions:
- Kurz, Beiträge III. 426.
Language:
Places
- o. O.
Baumgartenberg, Zisterzienser (1149-1708) 1251 XI 16, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BaumOCist/1251_XI_16/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success