Urkunden der Benedictiner Abtei unserer Lieben Frau zu den Schotten in Wien vom Jahre 1158 bis 1418, Nr. LXXX. , S. 112
Current repository:
Urkunden der Benedictiner Abtei unserer Lieben Frau zu den Schotten in Wien vom Jahre 1158 bis 1418, Nr. LXXX. , S. 112


LXXX.
Ego Httinricus quondam notarius pretorii et Chvnegundis vxor mea vniuersis presentes litteras inspectons faeimus manifestum, quod pia dueti deuocione domino Wil. venerabili abbati et conuentui ecclesie sanetc marie Scotorum Wienne, qui plenam nobis in domino largiti sunt confraternitatem, facientes nos participes omnium bonorum, que omnipotent i deo exhibita fuerint per eosdem, bona et matura pre- habita deliberacione omnes nostras possessiones et res mobiles et inmobiles quocunque censeantur nomine, donauimus et resignauimus
97
nomine elemosine pure et simpliciter propter deum et nostrorum per consequens in remedium peccatorum, hoc tamen addito, quod apud nos vsus eorundem bonorum remaneant pro tempore nostre vite. Si autem decedere vnum ex nobis prius altero contingent (sic), ex tunc ad usus predictorumdominorum et ecclesie sue transire debet bonorum omnium pars media premissorum. Dehinc persona secunda sublata de medio altera pars bonorum residua supradicte ecclesie pro vtilitate et fructu Ma- liter relinquetur, ut de huiusmodi possessionibus et rebus memoria et anniuersarius noster in perpetuum peragatur. Testes huius rei sunt honorabiles viri, dominus Dithricus plebanus in Pulka, magister Thomas de Ybernia, dominus Dithricus de sancta Maria in Littore, item ciues Wiennenscs, dominus Grieffo, dominus Chunradus Hor- marckarius, dominus Ulricus filius Chvnons milites, Hainricus Hor- marckarius, Philipjnis hospes domini abbatis de Agemunda, Engel- schalcus sub Lubiis et quam plures alii fide digni. Ad huius facti certitudinem pleniorem presentes Mueras sigillo honesti viri domini Chunradi Hormarckarii supradicti procurauimus roborari. Datum Wienne anno domini M°. CCa. XCVIII°. idus Junii.
Original auf Pergament mit einem Siegel. — Hormayr, Wien, Abtheil. I, Bd. Il, Urkund. pag. 63, Nr. 63.
Urkunden der Benedictiner-Abtei Unserer Lieben Frau zu den Schotten in Wien, ed. Hauswirth, 1859 (Google data) LXXX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BenedictinerAbteiWien/55cf003f-d8d5-430f-a54c-309249e399bc/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success