Urkunden der Benedictiner Abtei unserer Lieben Frau zu den Schotten in Wien vom Jahre 1158 bis 1418, Nr. LXIX. , S. 101
Urkunden der Benedictiner Abtei unserer Lieben Frau zu den Schotten in Wien vom Jahre 1158 bis 1418, Nr. LXIX. , S. 101



LXIX.
In nomine domini nostri amen. Uniuersis presentibus et futuris notum sit tenore presencium , quod ego Nycolaus de Falen ciuis Wiennensis ob salutem anime mee, Gertrudis predilecte coniugis mec et matris sue domine Adeleidis deuote et salubriter animaduer- tens corporis habita sanitate summaque deliberatione vna cum uoluntate unanimi et consensu dictarum G. et A. meum in hune modum condo et compono testamentum. Primum uidelicet deo et Sanctis eius ani- mam meam delegando corpus sepulture destino Christiane. Fratri autem meo Lamberto et Marie et Agnethi sororibus meis et Johanni et Jacobo similiter germanis meis duas uineas assigne pro debitis, in quibus illis legitime sum obligatus, quarum una sita est in monte, qui uulgariterAu«6erc appellatur, quam emi ab Andrea judeo, que eciam iuger unum continet, preposito Neunburgensi seruiendo, reliqua uero iacet in Thobelich, quam a Karulo Capellario cive Patthauiensi comparaui, que domino Meissuario in duobus deseruit jugeribus. Item predict»t Lamberto fratri meo et domino Wil. abbati Scothorum in Wienna et domino meo Jacobo de Hoy ciui predicte ciuitatis duas integras in monte, qui dicitur Hohenleit, que domino duci Austritt deseruiunt, et tres dimidias jacentes in Wortberc in diatrictu Medlicensi, et omnia bona mea, que de terra mec natiuitatis jure feudali uel hereditario mobilia et immobilia aut quolibet modo me contingunt uel contingere poterunt, assigno tamquam meis uere fidei- commissariis, ut ex predictorum bonorum fructibus et redditibus per predictos dominum Wil. Ja. et Lam. fratrem meum singulis annis vna- nimiter collectis meis, quibus teneor in Ypra et Gent, creditoribus per- soluant de anno in annum hoc continuando, quousque predictis cre ditoribus fuerit plenarie satisfactum, ita tamen, quod ex tunc omnia
86
bona prenotata cedere debent in usum heredum meorum, si quos a mea uxore predicta Ger. generauero. Si нerо ut, quod absit, sine libéris ex predicta Ger. decessero, predictis fratribus meis et sororibus bona omnia prenotata cedere debent ex integro iure perpetuo possidenda. Si eciam ut, quod absit, heredes mei ex predicta Ger. habiti sine liberis ex se ilium uniuerse carnis ingrediantur, predicta bona predictis fratribus meis et sororibus reuertentur. Item unam uineam iacentem in Noicen- burc, continentem in se vnum iuger et Hauueldario deseruientem, et dimidiam uineam iacentem in Tzolrsperclt, domino Tzolr de Radow deseruientem, et 1res solidos reddituum, quosemi a Лаги/о supradicto unacum domo qnadam, quam emi ah Andrea judeo predicto, deser- viente pueris de Witmarcht in duobus denarii's inris fundamentalis, et domum unam sitam in vico lananim, deservientem predictis pueris in IIilden, annuepensionis ordinoet assignopredicteuxori mee Ger. pro usu et utilitate uite sue, ita tamen, ut ipsa morlna, quicunque cognato- rum meorum proximorum de proximo dictis bonis intromiserit, X talenta singulis annis capelle sancti Herrardi apud Scothos in Wienna perpe tuo persohiat, que omnia mero et libero consensu predicte uxoris mee Ger. et matris sue domine A. prenotate, omni impetitione eis in poste- rum competente amota, sunt ordinata, ita tamen, quod de predictis talentis sacerdos, qui predictam capellam cottidie officiat, pro sua vtili- tate sex annuatim percipiat, residua vero IUI in usum capelle salubri- ter conuertantur. Hec autem ideo fieri procuraui, ut anime mee et uxo ris mee et matris sue A. memoria continue et sincerius habeatur, et dies anniuersarius depositionis cuiuslibet nostrum singulis annis sol- lempniter peragatur, ita ut ipse officiator dicte capelle in diebus anni- uersariorum singulis fratribus suis, qui uigilliis et misse in eadé'm ca- pella interfuerint, IUI den. de predicla pecunia ad emendationem sue prebende ministrabit, hiis vero, qui fantnm misse uel uigillüs inter- sunt,tantumduos porriget den. Item nolo, ut predicti. dominus Wit. ab bas, Ja. et Lam. frater meus, de bonis in Austria mobilibus meis et de de- bitis, quibus quidam michi \n Austria et Ungarin obligantur, omnibus meis creditoribus ubieunque in ^werWrtresidentibus plenariepersoluant, eis- dem meam committendopotestatem, ut a qnibuseunqnemeisdebitoribus et ubieunque omnia mea debita recolligant et exquirant. Acta sunt hec anno domini M°. CC°. LXXXXII° ipso Kai. Marcii, coram fratre Lupoldo priore fratrum predicatorum in Wienna. Gardiano et conuentu fratrum minorum, dominis Ottone et Conrado de Theya sociis chori sanctiSte-
-
87
phani, Georgio Kriglario et multis aliis fide dignis. Que omnia ut robur perpetue optineant firmitatis, presentem paginam in euidencius testi monium sigillo meo et testium predictorum statui roborari. Original auf Pergament mit fünf Siegeln.
Urkunden der Benedictiner-Abtei Unserer Lieben Frau zu den Schotten in Wien, ed. Hauswirth, 1859 (Google data) LXIX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BenedictinerAbteiWien/74a7ef5c-f4ab-4736-890f-698980dc4d77/charter>, accessed 2025-03-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success