Urkunden der Benedictiner Abtei unserer Lieben Frau zu den Schotten in Wien vom Jahre 1158 bis 1418, Nr. VI. , S. 25
VI.
Alexander episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis
abbati et fratribus Monasterii, quod est apud Wiennam, salutem et apostolicam benedictionem. Religiosos uiros tanto aretiori debemus caritate diligere et apostolice tuitionis presidio studiosius confo- uere, quanto diuinis obsequiis deuotius sunt expositi et bonis operibus magis intenti. Inde est, quod precibus nobilis uiri Leu- puldi ducis Austrie, in cuius predio Monasterium nestrum funda- timi esse dinoscitur, benignius inclinati, et officii nostri debito et auetoritate permoti, prelibatum Monasterium cum omnibus, que in presentiarum legitime possidet aut in futurum iustis modis deo propitio poterit adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suseipimus et presentis scripti patrocinio communimus, statuentes, ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis infringere uel ei aliquatenus contraire. Ad indicium autem huius a sede apostolica perecpte protectionis nobis nostrisque successo- ribus unum aureum annis singulis persoluetis. Si qua igitur per sona banc paginam sciens, contra eam uenire presumpserit, in- dignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli, aposto- lorum ejus, se nouerit ineursurum. Dat. Venetiis in Riuo alto. Kalendis Aprilis.
Original auf Pergament mit Bleibulle.
10
VII .
1181, 1. September, Wien. — Herzog Leopold V. (VI.) befreit das Schotten- kloster in Wien von der Leistung gewisser landesfürstlicher Abgaben.
In nomine sanete et indiuidue trinitatis Patris et filii et Spi ritus saneti Leupoldus Dei gratia dux Austrie. Cum protectionis nostre debito uniuersaliter omnium ecelesiarum iniurias pro uiribus nostris propulsare et paci ecclesiastice prouidere ivre debeamus, specialiter tamen illas, que solummodo nos in suis necessitatibus respiciunt, et qve ad nos iure fundationis pertinent, que etiam nobis aecuratius commisse sunt, amplius defensare et quieti ipsa- rum consulere dignum iudicamus. Inde est, quod nos, paterne insti- tvtionis suecessores in ecclesia wiennensi Scottorvm existentes, paterne etiam pietatis sequi deuotionem decet, vt, que ipsius dili gentia eidem ecclesie contulit, hec et alia post hec superaddita distrahi nullatenus patiamur. Cum enim uarias ac diuersas iustitias in terra nostra ivre requirere debeamus, nos tamen redditus ipsius ecclesie ab omni ivre nostro tam a placito prouinciali, quod uulgo lanteidinch dicitur, quam a pabulo, quod marscalco nostro soluitur, uidelicet marchmutte, penitus excepimuset liberos esse inperpeluum statuimus. Inde siquidem diuine contra nos indignationis offensam prouocare timeremus, ut, quod patris nostri traditio ad eternam obti- nendam salutem deo obtulit, nos rursus ad usus nostros redire coge- remus. Ne quis autem de cetero iudex, siue preco, siue etiam mar- scalcus, aut quilibet officialis noster, in bonis fratrum predicte eccle sie intus aut foris, audeat occasione nostre repetende iusticie, quam prorsus eis remisimus, aliquid exigere districte prohibemus et pre- sentis scripti nostri pagina, quod sigilli nostri inpressione muniuimus, interdieimus testes etiam subscribentes, tam liberos quam mini steriales. Chunradus comes de Rakez. Comes Ctínradus de PU- stein. Comes Leupoldus de Pleien. Otto de Lenginpach. Vlriens de Aspara. Chraphto de Amzinesbach. VJricvs de Rudnich. Had- marus de Cunringen. Wíchardus dapifer et frater eius Chadol- dus. Albertus de Phaphstetde. Otto de Purcharslorf. Bertoldus de Iwanstal. Ortolfus camerarius et alii quam plures. Acta sunt hec anno dominice incarnationis M°. C°. LXXX°. I°. Regnante
~\
11
domino nostro glorioso Romanorvm imperatore Friderico. Datum wienne kalendis Septembris.
Original auf Pergament mit Siegel. — Pez, Thesaur. VI, H, 89, Nr. 151. — Hormayr, Wien, Abtheil. 1, Bd. I, Urkunden pag. 36, Nr. 14.
- Venedig
Urkunden der Benedictiner-Abtei Unserer Lieben Frau zu den Schotten in Wien, ed. Hauswirth, 1859 (Google data) VI. , in: Monasterium.net, URL </mom/BenedictinerAbteiWien/7967c8a8-8a91-44e0-af61-3040d246949b/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success