Urkundenbuch des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, Nr. CLXIV. , S. 192
CLXIV.
Reuerendo in Christo patri et domino, dom. Ottakero, venerabili abbati ac Conuentui in Sytansteten. fridericus dei gracia abbas ac totus Conuentus in Chremsmunster. cum oracionibus sinceram ad quevis beneplacita voluntatem. Quoniam fraternitas siue amieicia, que non excolitur, subito contabescit. ideo neces- sarium inter amicos siue fratres esse dinoscitur, mutuis sese affectibus indesinenter preuenire. Racioni eciam congruit et con- suetudini sapientis alludit. vt fratrum seu amicorum, maxime spiritualium. cognoscat intentionem, quam deus omnipotens circa suos dilectos iugiter ordinat et meretur. vvlt enim, quod hij, qui in dilectione sunt precipui, debeant participes inueniri, gaudentes pariter. si veniant prospera, et si contingant aduersa equaliter condolentes. Nos ergo pensantes animo sollicita, quod vita hominum velud vmbra velociter transeat, et quod homo iam floridus et amenus in ictu oculi velud lanugo. que flatu venti tollitur, et tamquam fumus dispersus in aere in nichilum redigatur, nee tuto sciri possit, quis sit dignus odio uel amons, propter quod visum est nobis super omnia expedire. vt ad celestis ierusalem palatium sine intermissione fideliter aspire- mus. et sic vite nostre tempora preordinemus et disponamus. vt labor noster transitons vitam eternam valeat emereri. Ad quod per- ficiendum nichil credimus adeo profuturum, quam vt pro inuicem
177
i pijs obsecracionibus incessabiliter dominum exoremus. et patrem
futuri seculi. principem pacis. cum bonorum operum exercicijs ac caritatiuis oracionum suffragijs, nobis placabilem faciamus. Sane igitur vestram peticionem pio deuocionis affectu cupientes adim- plere, vestre fraternitati spirituali confederacionis vinculo nos duximus aetringendos, cum articulis subnotatis, et a nobis iugiter obseruandis, qui quidem articuli sunt tales. Quod si aliquis de no stra fraternitate, et consorcio, vocante domino decesserit, statim cum eius obitus nobis intimatus fuerit, maior vigilia pulsatis cam- panis in vespere. presentibus fratribus omnibus, qui commode in teresse poterunt, cum vna missa publica defunctorum in mane, pro eodem ea qua decet solempnitate, decantetur, singuli autem presbyteri tres missas defunctorum et inferiorum graduum Litte- rati vnum psalterium, illiterati autem CL Pater noster cum totidem Aue maria dicere cum effectu teneantur. Insuper sin gulis annis in salutare remedium simul nostre Confraternitatis animarum, post dominicam Domine in tua misericordia, pro xima feria vacante maior vigilia in vespere. cum missa defunc torum in mane similiter decantetur. et quilibet presbyterorum ad vnam priuatam missam. et alij litterati inferiorum graduum ad psalmorum quinquagenam, illiterati autem ad totidem Pater noster et aue maria etiam totidem cum effectu similiter dicere teneantur. Sed si aliquem presbyterorum a celebracione pre- dictarum missarum ex casu contingent abstinere, die. que sibi proxime vacauerit. suppleat, quod neglexit. Et sicut in pre- dictorum omnium testimonium effectiuum vobis nostras litteras nostris sigillis, munitas, transmittimus, sic et vestras litteras, super confraternitate contracta nobiscum, in signum obligacionis tam salubris nobis remitti petimus viceuersa. Datum in nostro Monasterio. Anno domini M°. CCC°. XXIIIP. in vigilia Pal marum.
Original auf Pergament; ein Siegel noch erhalten.
Urkunden des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, ed. Raab, 1870 (Google data) CLXIV. , in: Monasterium.net, URL </mom/BenedictinerStiftesSeitenstetten/15d81ee0-b126-4869-9fd1-520eccaaaabb/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success