Urkundenbuch des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, Nr. III. , S. 20
III.
In Nomine sanete et indiuidue Trinitatis. •
Regibertus gratia Dei Patauiensis ecclesie episcopus. Uni- versis sanete ecclesie filiis salutem in domino perpetuam.
Quia breuis est uita humana. et multa frequentius somno obliuionis sopiuntur. ideireo que a nobis iuste ac rationabiliter facta fuerint. ne in aliquem diseeptationis errorem deducantur. ea litteris commendare. et ad posteros illesa transmittere non in utile iudicamus. Itaque concambium. quod cum delectis fratribus nostris de Sitansteten habuimus. universis presentibus et futuris notum faeimus. et ut firmum incorruptumque teneatur. ad cau- tionem scripto commendauimus. et posteris diligentissime reseruari preeepimus. Nam allodium phafsteten. quod parentes nostri predicto monasterio contulerant. nos ab eis aeeepimus. et ob honorem ac necessitatem episcopalis ecclesie uendidimus.
б
et propter uicinam commoditatem decimationes in Sunnilburch cum ipsa curte eis in recompensationem donauimus. Parrochiam quoque Woluesbach cum omnibus ecclesiis suis adtitulatis. in loco ipso scilicet Sitansteten et in monte 8. Michahelis nichilo- minus sub eadem ratione predictis fratribus contulimus. tali uidelicet tenore. ut abbas prefati monastery electus. altaría semper cum ipsa abbatia de manu episcopi accipiat. et ad ar- bitrium suum et utilitatem libere deinceps eisdem ecclesiis sacerdotes prouideat. eo nimirum pacto. ut idem sacerdotes et conuentum fratrum et capitulum episcopi adeant. et illi de omni negligentia et excessu respondeant. Huius autem actio con- cambij ne in irritum possit deduci. omnes infringere adtemp- tantes. auctoritate domini nostri Jesu Christi excommunicamus. et perpetuo anathemate dampnationi subicimus. Huic rei hü adhibiti sunt testes. Chadalhous prepositus maioris ecclesie. Adalbertus prepositus s. Nycolai. Dietmarus prepositus s. Floriani. Anwicus prepositus s. Ypoliti. Et de choro. Fridericus dechanus. Magister Odalricus. et Heinricus. et Rantwicus. et Otto de Witten. et Almanta de Efridingen. Hartwicus quoque de hagenowe. et Erkenbertus de mosebach. et filii eius Erkenbertus et Fridericus. et Gotschalkus de hunsberch. Pabo de Zollingen. Egeno et frater eius Alramus de Vrla. Marchwardus de Wesen. Sigboto de Tannenberch. Walchun de Schlehdorf. et alii quam plures.
Hec facta sunt anno dominice Incarnat. M°. C°. XL°. TT°. Indict. Va.
Original auf Pergament mit angehängtem Siegel.
Abgedruckt in Hormayr-s Archiv für Geschichte sf. Jahrg. 1826. S. 336.
Pfaffstetten, U. M. В., in der Pfarre Ravelsbach, Decanat Sitzendorf. Seitenstetten; die jetzige Filiale St. Veit, seitdem die Stiftskirche auch Pfarrkirche ist.
St. Michael mit dem Beisatze am Brukbach, Pfarre im Decan Haag. Sindlburg, O. W. W., Pfarre desselben Decanates.
Urkunden des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, ed. Raab, 1870 (Google data) III. , in: Monasterium.net, URL </mom/BenedictinerStiftesSeitenstetten/1a2ca186-bded-4bd3-9326-db521026feee/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success